Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Homerus; Didymus <Caecus>; Mai, Angelo [Hrsg.]
Iliadis fragmenta antiquissima cum picturis — Mediolani, 1819 [Cicognara, 1101]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.6808#0050
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
χχχγι

PROOEMII PARS ALTERA

JN QVA DE CAETERIS AGITVR AMBROSIANIS HOMERI CODTCIBVS.

tnttdOdT -IVIagistram vitae civilis ac iustitiae Odysseam quaraquam aeque fere ac Iliadem
btwanfs «ΐ grammatici veteres studio omni illustraverant, nos tamen hactenus unius Eustathii
πχ(>εκβολ<χ7ς> tum lncertorum mterpretum non tam fere scholiis quam glossis stipatam
legebamus. Id autem cum per se merito dolendum erat, tum vero post Iliadem ve-
netoram commentariorum comitatu donatam vix ferendum Videbatiir", nimiruoi pul-
cherrimam nec honore cedentem germanam ornatu scholiorum avito dotalique veluti
monili carere. Graecum codicem, in quo sclioliis Odyssea, non minus quam llias
in veneto, declararetur, magnis susceptis in orientem itineribus frustra quaesivit vir
doctissimus deque Iliade immortaliter meritus Caspar Villoisonus (i). Ego ^ero quod
isti negatum fuit, studebam magnopere efficere, nempe ut Odyssea non sine mea
industria et labore exoptatis diu grammaticorum veterum copiis cumularetur: sic enim
fore videbam, ut coniunctis utriusque editionis subsidiis, nibil deinceps ad Iiomerum
cognoscendum fruendumque deesset. Ecce igitur, quod homericis studiis bene ac
feliciter vertat, satis abundantem scholiorum plerumque incognitorum segetem adfero,
quam non e longinquis Athonis cellis deprompsi, neque per Alexandriae vel Byzantii
emporia coemi, sed in patrio, quem his annis excolui, bibliothecae Ambrosianae
agro demetendam curavi. Inter codices Homeri ambrosianos, quos ego omnes dili-
genter excussi , quinque Odysseam continere comperi, atque ex his tres quaesitum
illum commentariorum thesaurum exhibere. Primus in 4.° codex (2), in bombycina
charta quarto decimo saeculo scriptus, frequentia habet scholia, sed tamen plerumque
brevia, usque ad libmm xxi incoeptum. Secundus item bombycinus in 4.0 codex <3>,
sub eadem aetate scriptus, Chioque in Italiam devectus, novem tantum priores libros
coraplectitur, cum scholiis copiosis, ita tamen ut siquando recentiore charta, quod
non semel accidit (4), est suppletus, ibi scholia pauciora sint. Tertius in fol.° codex lineus (5)
haud antiqua raanu exaratus universam Odysseam pretiosissimis et uberrimis scholiis
instructam habet, quae tamen scholia in postremis libris rarescunt. Hic codex ab
italo homine Camillo Bosio bibliothecae nostrae olim donatus, graeca nihilominus manu
sine dubio scriptus fuit: singuli vero codicum horum scriptores satis difficilibus littera-
rum compendiis delectati videntur. Iam ego ad haec scholia exscribenda seu prolixa

(τ) Rei testem audire praestat Villoisonum ipsum in ho- (2) Part. sup. B. 99.

raericis prolegomenis ( p. xliv. not. 1. ) sic loquentem : (3) Part. sup. E. 89.

Utinam parem Odysseae codicem, quem frustra in Graecia (4) Lege ambrosiana Odysseae 6cholia in Jine libri ix.

quaesivimus , nancisci potuissemus ! Ccrte similia in Odys- p. 91.

seam scholia scripserat noster venetus intcrprcs , qui eorum (5) Part. sup. Q. S8.

nonnumquam meminit.
 
Annotationen