Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PONTIFEX

79

Pau. Quod fortassis contumaciores sint, quodve illorum ne-
queas belle opera in gravioribus rebus uti, ut patres possunt.
Alb. Etenim istuc eo etiam tendit; sed cogitabam, quam
multo esset pontificis res familiaris longe quam privati gra-
vior, hac una praesertim re, quod privatus paterfamilias suis
tantum habet ut priebeat, pontificis autem cura inprimis suis
et suorum familiaribus patere domum oporteat, tum et extra-
neos detineat, et non paucos et assiduos necesse fore inve-
nimus.
Pau. Et quanta quidem istuc ut affirmem nostrorum est
arrogantia, cum enim primum aliquid sumus divitiarum nacti,
omnes convolant circum atque instant, dicuntque licere surri-
pere nobis bona haec quse nullo sumus nostro cum sudore as-
secuti, inter seque propemodum eertant, quanam astutia nos
espilando ceteris nummatiores, ut ajunt, evadant.
Alb. Suam igitur pontifex familiam non modo ut alat, sed
etiam ut ditet necesse est.
Pau. Non, inquam, suos tantum, sed et familiares qui po-
tere et circa aures obstrepere nunquam cessanti;1 omnes tum,
si auscultes, divites et locupletes reddere molestia est,
Alb. Hunc igitur qui et suos et extraneos alere, pascere,
vestire, ac postremo divitiis donare habeat, non multo quam
ceteros patresfamilias esse diffìcultatibus oppressum negabis?
Pau. Fortassis; interdum audivi aliquos qui supini et ignavi
ipsi cum essent, suos nequibant2 reddere solertiores ; qui itera
dissoluti et intemperantissimi suos aeque non valebant coercere
atque modestos reddere; qui item desidiosi atque inertes ne-
gligenza sua incultas et desertas fecerant possessiones ; ob id
quieri solitos et in istiusmodi sententiam adductos, ut ponti-
li cis vitam vel hanc imam ob curam familiarem multo esse
omnium acerbissimam dicerent. Mihi autem, qui annum qua-
dragesimum buie pontifìcio muneri praefui, quive omnes inter
pontifìces primus ob diutius administratum officium considens
connumeror, eo nunquam fuit episcopalis luce dignitas gravis,
quo familiam aut meos apud me diffìciles atque molestos per-

1 Ms. cessent - 2 ncqui hcib.
 
Annotationen