Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
82

P0NT1FEX

Alb. Nam qui affine?, fratres, parente?, patriam et dulcia.
haec, qua? omnes inprimis cupiunt, aviditate lucri reliquerit,
an eumdem putabimus, cum hinc atque bine pecuniosus pol-
licitator aderit, in ea re satis esse abstinentem, in qua tu, ad
quem prima ignominia; pars sit redundatura, fortassis fueris
fiducia illius negligentior?
Pati. Non istuc patiar unquam, ut majores caussas aliquas,.
non advocatis omnibus prudentibus, quid eequitas postulet di-
ligentius scisciter, et neque, ut me aut assessor, aut meorum
quispiam vel minima etiam in re, esse negligentem possit
suspicari, commisi unquam.
Alb. Hanc tu parem etiam aliis in pontificibus prudentiam
non1 desideras ?
Pau. Vel majoretti etiam, fieri si possit, eam esse in omni-
bus cuperem.
Alb. Prtetorium ergo- id esse munus dicemus, an non
summa diligentia cavere ut petentibusjus reddatur et ne cui
injuria inferatur?3 Quid si quispiam contumax, protervus, in-
solens, audax, divinaque omnia jura et fiumana aspernetur,.
adsit ?
Pau. Coercebis.
Alb. Cruciatibusne atque securi fortassis?
Pau. Cave, Alberto mi, istiusmodi omnia non a pontifica
longe esse oportere aliena, judices: mortem, inquit, nolo pec-
catoris, sed ut convertatur et vivat, et saepe expertus suni,
hunc esse in hominibus sensum et mentem ut facilitate quam
vi, catione quam juribus, suadendo quam imperitando ad
rectum et religiosum vivendi callem réducantur. Quo magis
eos vitupero, qui cum primum se in eum locum constitutos
vident, ut^ a multitudine atque imbecillioribus facile timeantur
omnes cum de quibus aliquid suas ad aures sinistri advene-
rit, illico capitali odio prò hostibus prosequantur; nam decet
quidepi pontificem bonos inprimis fovere et plurimum bene-
stare, quo ceteri similibus praemiis ad virtutem allecti» exci-
tentur, malos autem omnibus argumentis ita curare, ut, quoad

1 Ms. num - ~ go - 3 Pauljjs - 4 et - 5 electi et.
 
Annotationen