Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
234

INTERC03NALIUM

que superis jungimur. Interea posteritatis esse memores opor-
tet : sed quoniam polliciti sumus, rerum summas non praeter-
mittamus. Duplex cum sit posteritas, meminisse oportet pre-
terite posteritatis et repetenda cum nostra: tum aliorum vi-
te ratio quo inde simus in rebus agendis cautiores et pru-
dentiores: etenim inde una futura posteritas degustabitur.
Cape. Tota animi facie puros et .virgineo pudore ornatos
nullo operimentorum nodo, sed barbata quidem, intra se cum-
que aliis loqui et sapere, et qute dicas, quseve instituas omnia
ad perpendiculum redigere; summa rectitudo, summa gravi-
tas nunquam fallit perpendiculum, nunquam mendax est.
Cape. Ultimus hic anulus non injucundus est. Nam sunt in-
ter homines qui voluti musca ad aliud nihil nati sunt quam
ut mordeant et murmurent.1 Contra hos tectos esse oportet,
imbuendaque interdum persona est aut severitatis quo eos
abigas, aut lentitudinis quo eos negligas. Et omnino vorand®
quidem sunt hominum inepti®. Itaque omnes liabes anulos,
ni forte desit in Pegaseo, quod nolim preteriisse ; hoc est ne
temere ipsum te fortunae successibus subito consilio rapi sinas
in declive, sed prima ultimis conferens ita te prmpares ut nihil
impraemeditatum aut fugiat aut eveniat. Haec sunt quae de
anulis habui ut dicerem : demum et quales videntur ?
Min. Dicam in aurem. Concede huc.
Cons. Non te privabo presenti laude, Philopone; quin
■congratuler : scin quid Minerva in aurem dixit modo? Pingis,
inquit, et fingis commode, Philopone.2 Tu, Geni, qualia tibi
haec? Non respondes?
Gen. Non possum non facere quin maxima exclamem
voce : volo me audiat supremum vethera 3 profundumque ocea-
num. Oh ! tempora, oh ! tempora, tam nullos reperiri. Sed
nolo tristi ornine prospera istius auspicia contaminare.
Cons. Facis recte, neque id deest contra. Sed nos quid
agimus? In basilicam penitus velim prodeas, Philopone. Novi
quid dicam : sine te consuli : quod faustum felixque sit, obse-
quamur augurio. Nempe, Minerva, quid censes?
1 Vat. murmurant - 2 Auctor hic fortasse nomine Philoponi signi-
ficai qua peritia tum penicillo, tum scalpro uteretur - 3 In Vat. deest.
 
Annotationen