Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
284 EPISTOLA
ingenuis artibus delectari: quibus quidem quantum ingenio
et industria luminis et doctrinae attnlerim ex libris ipsis,
quum eos per otium legeris, intelliges. Etenim quum ita pa-
catam et bene tua virtute constitutam civitatem habeas, ut
otium tibi, quod a republica vacans literarum studiis tua prò
consuetudine tribuas, interdum1 non desit, futurum spero ut
prò tua solita humanitate, qua non minus quam armorum glo-
ria, literarumque peritia ceteros omnes principes longe exsu-
peras, libros nostros minime negligendos ducas. Nam esse eos
ejusmodi intelliges, ut quae in illis tractentur cum arte ipsa
auribus eruditis digna, tum rei novitate facile delectare stu-
diosos queant. Sed de libris hactenus.
Mores meos, doctrinamque, si qua est, et omnem vitam
tum maxime poteris cognoscere, quum dederis operam, ut
possim, prout- mea fert voluntas, apud te esse. Denique pu-
tabo tibi opus non displicuisse, ubi me tibi deditissimum voles
adnumerare inter familiares tuos et non in postremis com-
mendatimi habere. Sis felino ?
VII* 4
(Ex codice Mediolanensi bibliothecse Ambrosianae slgnato 0. 80, sup. f.° 70, con-
iato cum Fiorentino bibliothecse Riccardiante n.° 927, f.° 30. Epistolare edidi in
opusculo Alberti Gli Elementi di pittura, p. 51).
Audio te summo studio et multa cum voluptate coepisse no-
stra elementa picturae perdiscere. Id si ab studiis horum, qui-
bus semper ut cupidissime insistas, hortari soleo, non deduxe-
rit, laudo. In quo enim honestius versari possis animi gratia
non video, quam ut ingenium in his rebus exerceas, quae per
se, cum alioquin honestse et jucundae sint, tum et tibi natura
tua id affectare perplaeeatf> Sed hae in re moneo, quae mese
1 Janitschek omittit - 2 Vat. ut - 3 In Ambr. desunt.
4 Epistola hsec in calce Alberti Breve compendùim de componenda
statua invenitur nulli nuncupata. - 5 Cod. Ambrosianus perplaceant^- Ric-
cardianus placeant.
 
Annotationen