Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
188

INTERCCENALIUM •

■dignum esse quem etiam apud.inferos ridiculum habeamus.
■Sed ipsum me corrigo ; fortassis quidem homo pius acri et ve-
lu‘mentix desiderio tui afficiebatur.
Neo. Cave istuc existimes, Polytrope ; quinimo cum ali-
qui hominem solari instituissent, propius1 2 * accedentes roga-
runt, num mihi se quidem^ ille necessarium diceret; prudentis
esse offici um, moderate hos casus forre, qui etiam invitis et
repugnantibus nobis omnino ferendi sunt. Tum homo : neque
ulla istoc cum defuncto sum affinitate junctus, neque ulla
apud hunc valui unquam amicitia, inquit, neque hominem,
«quantum memini, unquam viventem vidi: at sum ipse ad-
vena, accessique huc ad concelebrandum funus accersitus ; ve-
runi4 hujusmodi ab ineunte astate animi fui6 misericordis et
usque adeo pii ut cujusvis etiam6 inimicorum calamitatibus
nimium doleat; nunc vero inter lugentes constitutus quis la-
crimas contineat?
Pol. An tu?
Neo. Ut res est.
Pol. Oh! senem gravem et maturum, qui cum alios ine-
iptos viderit, ipsus insanum se praebeat! In omni retate cum
turpis levitas 7 est, tum et 8 in grandaeva astate vituperanda.9
Neo. Prorsus ut dicis; nam quorum corda re tam facili
premuntur, quosve tam levis dolor frangit, isti quidem non
virili, non maturo et obfirmato16 animo prediti sunt,sed mente
quadam puerili ac molli languent.
Pol. Recto sane: in viro gravi et maturo puerile inge-
nium muliebresque lacrimai turpitudinem afferunt: itaque me-
rito illos sic deplorantes irridebas.
Neo. Potius oderam. Idcirco inde averti oculos ac lustravi
tllios et reliquam familiam.
Pol. Nonne et fllii cum lugentibus aderant?
Neo. Illi quidem ut lugubrem vestem sumerent secesse-
rant, quo funesto cum habitu inter familiares considerent.

1 Desunt in Vini. - 2 Codd. proprius - 3 Oxon. siquidem - 4 Códd. mi-
chi - 5 Codd. fuit - 6 Vind. esset - 7 Oxon. et errar - 8 In V'ind. deest
- 9 Oxon. est - 19 Oxon. con firmato.
 
Annotationen