Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AMATOR

7

spectam habeant, ac deni quo modis omnibus insaniant. Dum
se colligunt, miseri esse non tamen desinunt, nam meditatio-
num, consiliorumque suorum summam et rationem repetere
non cessant, et nihil habent gestorum suorum quod non emen-
dandum planeque redarguendum putent. Quibus quidem omni-
bus curis amantes aeternum adscripti sunt; per se stetisse
inculpant, quominus tantis desideriis satisfecerint, et una
suorum errorum alios fuisse auctorcs praedicant atque accu-
sant. Et, exceptis voluptatibus, non extinguunt incendia, sed
excitant, cupiditatemque longe infiammante Non idcirco injuria
dubitaram ira ne, an amore ipso hoc, de quo disserimus,
animi hominum subactiores turbatioresque reddantur. Atque
quo magis magisque hac nostra in re discutienda mente et
cogitatione versor, eo utramque prope aequam habere vim
ad perturbandos animos comperio. Sed inprimis amantes om-
nium miserrimi esse mihi multo videntur. Suntque amantium
calamitates hujusmodi, ut quamcumque illorum esse eximiam
statuerim, alias item plerasque multo suporiores offendam :
tam sunt omnes maximae et ceteris incomparabiles. Inde apud
me paene infinite dubitationes suboriuntur. Ex quibus omni-
bus quae non indigna et ad bonos mores accomodata videntur,
nonnulla literis mandanda censui.
Dicam igitur primo quaenam sint quae dubitem, cum amo-
rum incrementa pensilo ; proxime brevissime pertingarn quae-
nam sint quae dubitem, cum, eorum qui amore capti sint, curas
et aerumnas repeto. Principio quidem cum benevolentiam
omnium foro amorum fontem posuerimus, illud mihi quae-
rendum videbatur, unde ne benevolenza ipsa paretur atque
promptior excitetur. Ex moribus ne optimis, gestibusque pul-
cherrimis foedae informisque puellae, an ex forma, aspectusque
venustate ineptissimae atque indecentissimee? Tum et illud
est quod qu^eram, oris ne, ac vultus, atque oculorum apta
lineamenta, et modus, cum reljqua corporis membra distorta
et obsita paedore male conveniant, ad excitandum sint amo-
rem aptiora quam tornita, absoluta et omni parte perfecta
corporis membra, quibus adjunctus sit vultus teter, frons tri-
stissima, oculique truculenti? Atque item illud quaero, vir-
 
Annotationen