Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mansi, Giovanni Domenico; Labbé, Philippe; Coleti, Niccolò; Cossart, Gabriel
Sacrorum Conciliorum Nova, Et Amplissima Collectio (32): Ab anno MCDXXXVIII ad annum MDIL — Parisiis, Leipzig: Expensis Huberti Welter, Bibliopolae, 1902

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53643#0695
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ijtfi '*“uus Conchium ColonienssIL CAmS.v' ijssi

ANNO ticulis quibusdam accederet, necessarium arbi-A
CHRISTI trahantur : id quod in prxfationc , quam Cae-
i$4V» sarea majestas fomul® huic praesixit, clariusest
videre.
Nos itaque considerantes nostri muneris etiam
alias esse, ut vigilemus super gregem nostrum, ut
infirmum consolidemus, aegrotum sanemus, con-
fradum alligemus abjedum reducamus, & per-
ditas oves quaeramus , nisi velimus aeternae ma-
, ledidionis illud , F<e , quod apud Ezechielem
«. M· jominus pastoribus malis & ncgligentibus
comminatur , certissimo judicio incurrere , tam
praeclaram rerum bene & sande agendarum
occasionem , nequaquam duximus negligcn-
dam .
Proinde ad dicecesin & provinciam nostram B
reversi , primo omnium indiximus clero nostro
synodum dioecesanam , quam &r ad eum mo-
dum , quem reformationis formula praeseribit,
propitio Deo celebravimus , in qua publicatam
& abuniversis imperii slatibus ccclesiasticis com-
probatam , receptamque reformationem , cle-
ro nostro injunximus servaodam. Transmisimus
quoqueeam ad reverendos comprovinciales epi-
scopos, nostros suffraganeos & fratres, simi liter
in eorum dioecesibus publicandam , & clero in-
jungendam : quod ipsos sedulo cura sse, ex ge-
stis & statutis synodorum , quas ipsi quOqne
celebrarunt , nobis oblatis , & legatorum eo-
rum fida relatione Cognovimus ♦
Verum negotium istud majus erat , quam ut C
pateretur se unico impulsu moveri , & morbus
inveteratus levi medicamini non cedit : unde
hac ratione vix quidquam aliud promotum est,
quam ut sciret qtiisque , quod alioqui nemo
ignorabat , quomodo sibi vivendum esset pie
ac canonice . Contigit enim fere mortalibus ,
quod poeta quidam ait : Video meliora , pro-
boque ; Deteriora sequor . Unde est illa apo-
?· stoli Pauli confestio de lege mentis & membro-
rum . Etenim cum legi Dei condeledemur se-
cundum interiorem hominem , & eam bonam
ac sanftam esse confiteamur, esttamen in nobis
torpor quidam membrorum , spiritui ac men-
ti repugnans , ut non perficiamus quae volu-
mus .

Proinde non erat nobis hic quieseendum ,
quali jam satisfecerimus: sed ulterius de modo
erat cogitandum , quo ad efficacem reformatio-
nis exeeutionem possemus pertingere. Siquidem
inutilis est , quantumvis bona, ecclesiastici or-
dinis instituta reformatio , quam nemoexequa-
tur : quemadmodum & lex bona , contra quam
liceat cuilibet impune peccare , jacet inutilis .
Multi sunt antiquorum patrum canones salu-
berrimi; at quae est illorum utilitas, quos pauci
norunt , pauciores lervant ? Quamobrem Vesti-
giis majorum nostrorum insistentes , qui in re-
bus magnis cogere solebant comprovincialium
episeoporum conventus, reverendis comprovin-
cialibus episeopis, confratribus nostris, totique
clero nostro , indiximus concilium provinciale
in quo de rebus ad efsicacem & durabilem refor-
mationis exeeutionem constituendam pertinen-
tibus ac necessariis, communibus consiliis trada-
retur ac statueretur . Qui cum ipsi ad constitu-
tum undecimum Martii diem , concilii locum ,
obadversam valetudinem , adire non potuiilent,
misere summmac audoritatis in clero suo , &
praestantis eruditionis legatos , qui eorum loco
& nomine concilio intereisent , & de rebus tra-
nandis nobiseum agerent , tradarent , ac con-
siderent in commune.

E

Multis itaque deliberationibus ac consulta-
tionibus cum capitulo nostro & legatis illis , ac Christi
clero nostro, a jamdida undecima Martis die, 1^9.
ad sextam usque Aprilis, quotidie habitis, tan- &
dem apparuit , propterea quod rigor antiquo-
rum canonum statim revocari in usum absque provincia,
motu graviori hac tcmpestate non possit, ad me-
dia quasdam, sacris tamen canonibus consema·
nea, quibus clerus & populas ad pleniorem re- suerit,
formationem sensim perduceretur , esse confu-
giendum: visaque nobis sunt plurimum momen-
ti ad durabilem & efficacem reformationis exe-
eutionem comparandam allatura media sex »
nempe:
1. Instaurationcm studiorum , potissimum sa-
erorum .
2. Examen ordinandorum , ad ministeria vel
praelaturas instituendorum .
3. Officiorum scu munerum suseeptorum iedn-
lam perfundionem .
4. Visitationem archiepiscopalem, episcopalem,
archidiaconaiem , & eorum quibus hoc in-
cumbit ,
5. Synodorum frequentem celebrationem.
6. Jurisdidionis ecclcsiastica? jam propemodum
collapsae , & abusu depravata: , icstitutio-
nem .

De medio frimo.
Primum quidem instaurationem studiorum ,
quoad ea quae reformatio & ecdcsi» necessitas
exigit, nemo prae st iter it melius, quam seriptura-
rum sacrarum , canonum & munerum ecclesia-
sticorum peritus . Sive enim regere ecclesias, &
docere populum , sive haereticos convincere, &
seripturarum aperire mysteria , sive sacramenta
conficere, eaque administrare, sive examinare ex
ordine eccleiiae· ministsos, sive vilitare dioecclcs ,
aut synodos celebrare , vel judicia eccleiiastica
exercere oporteat, scientia opusest: alioqui, ut
inquit in evangelio Christus : Si ctcus caco duca- ^trh. I?
tum praftet , ambo in soveam cadent. Quo etiam
modo liaias indodos ecclesiae praelatos , cxcos
& muros appellat. Speculatores ejus, inquit, ca-
ci, neseierunt universi , canes muti , non valentes
latrare. T^on valentes t inquit, etiamsi cupiant,
latrare, hoc est , officia (ua exequi , & subdit:
Videntes vana , dormientes , amantes semnia
Jua : Canes impudentisiimi neseierunt saturitatem,
ipsi ptsiores ignoraverunt intelligentiam : propte-
rea omnes in viam sisam declinaverunt , unus-
quisque ad avaritiam suam , a sitmmo usijue ad
novissimum , dicentes: Venite , sumamus vinum ,
CT' impleamur ebrietate: tV* erit sicut hodie, sic tV
cras , (X multo amplius <. Quibus verbis prophe-
ta significat , non postremam vitiorum in po-
pulo Dei cauiam eise ignorantiam pastorum ..
Etiam magna religionis orthodoxa: jactura
Christianaeque reipublicas irrecuperabili fraude,
experti per hanc tot haereseon seditionum
tempestatem sumus , quantam ecciesia; Christt
perniciem afferat praelatorum & cleri ignoran-
tia , quibus seripturas divinas negligentibils
sutores , textores , calcearii , & id genus opi-
fices , nemine prohibente, quidlibet impune pro
evangelio docentes, irrepiere , & mira audacia
etiam munera ecclesiastica invasere : unde te-
terrima haereseon monstra suppullularunt , Se
sacra profanis 3 superis infera miscuerunt &
confuderunt .
Nec hoc modo, quin etiam studiorum sacro-
xum negledus in causa est , cur tam innumerae,
ea:dem-
 
Annotationen