Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gemmarum Antiquarum Delectus: ex praestantioribus desumptus, quae in dactyliothecis ducis Marlburiensis conservantur (Band 2) — London, 1845

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3937#0052
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Il

XVI.

h! i

.

Mercurius.

" TTUR, et nebulo Mercurius, quid ad famam sui reliquit,
" nisi memoriam fraudum suarum?" Verba heec sunt
Lactantii, querentis simul, atque gentibus exprobrantis, quod
adulteria, furta, ceedes, et id genus multa facinora Diis suis
adscripserint. Patrem habuit Mercurius Jovem, stupris et
flagitiis infamem: Natum etiam, non degenerem, Autolycum,
cui nascenti miras dotes a parente nunquam prius datas, fallere
et aufugere, concessit. Hinc cum adoleverit puer, omnes, ut
Homero teste utar, furtis, latrociniis, et pejerando superavit :
Nemo fuit, nec apud hommes nec apud deos immortales, his
artibus instructior et ornatior : unde Autolyci manus piceata
in proverbium abiit. Mercurium tamen, non modo vafrum et
catum, sed eloquentem, et rei Musicse deditum : vultu etiam
décorum, et membris apprime habilem et venustum tinxerunt.
Alœ sunt etiam additee : nam, quod mirum videatur, Deum
Furem, et Deam Fidem, prœcipue pennis nobilitabant veteres.
Hinc apud Ennium legimus,

—O Fides aima, apta pennis, et jusjurandum Jovis. Fluxa
scilicet Fides, et fugitivus fur ; unde avolant ambo citissime.

Utcunque manca sit hsec gemma, ea tamen est partis super-
stitis elegantia, ut certo certius sit eam ex optimâ Grœcorum
omcinâ prodiisse.

Sardonyx. Inc.


 
Annotationen