Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Matt, Carl Judas Thaddäus
De Paleis Decreto Gratiani Insertis Observationes Historico-Criticae — Freiburg im Breisgau, [1768] [VD18 13960768]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28493#0010
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
missa leguntur; hic est palea, hoc est cap. paleatum. Atque
huiusmodi palearum notae noua manu adie£tae in Coci. Caef.
II. omnium frequentissime deprehenduntur.
XI.
Lubet iam ea quoque in medium adferre, quae cor-
rectores romani ( m admonit. cit. ) collaris inter se decre-
ti exemplis quam plurimis, hac de re adnotarunt: In tribus,
aiunt illi, quae smt antiquissima, & videntur Jcripta paulo
posi Gratiani aetatem, paucijjima ex huiusmodi capitibus
habentur. In alio, literis perantiquis dejcripto , paleae ip~
sae recentiori fcriptura toti volumini praeponuntur. Incae-
teris habentur aut omnes aut pier aeque: & partim quidem
cum paleae nomine, partim sine vllo a caeteris capitibus dis-
erimine.
XII.
Ex quibus omnibus diligentius consideratis illud demum
coniedtura haud inani licebit eruere capita illhaec , palea-
rum nomine deinceps cognita , non eile nisi additamenta
quaedam, id quod etiam correctores romani cum pleris-
que eruditis obseruarunt, non posteriorum tantum tempo-
rum , sed eorum aliqua ab ipso fortaffe Gratiano , aut non
multo poli ab eiusdem discipulis fadta, alia sequentibus po-
jstea temporibus pedetentim ab iis, qui decretum liue expli-
cando , liue saepius legendo tererent, adiedla, eo prorsus
modo, quo hodie videmus literatorum adnotationes libris,
quorum familiarior illis vsus elt, in margine saepe additas.
Has deinde accessiones fortaile librariorum quidam omise-
rint, quidam in contextu posuerint, interdum coniundlim
eum prioribus capitibus, interdum cum aliquo discrimine.
XIII.

\
 
Annotationen