Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Matt, Carl Judas Thaddäus; Wagnersche Buchhandlung [Contr.]
De Paleis Decreto Gratiani Insertis Observationes Historico-Criticae — Friburgi Brisgoviæ: Sumptibus Antonii Wagner, & Filii., 1779 [VD18 90844912]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.57771#0008
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
8
milia leguntur; hic eftpalea, hoc ejl cap.paleatum. Atque
huiusmodi palearum notae noua manu adiedtae in Cod. Caef.
II. omnium frequentillime deprehenduntur.
XI.
Lubet iam ea quoque in medium adferre, quae cor-
rectores romani ( m admonit. cit. ) collatis inter se decre-
ti exemplis quam plurimis, hac de re adnotarunt: In tribus,
aiunt illi, quae Junt antiquiffima, & videntur/cripta paulo
poss Gratiani aetatem, paucijjima ex huiusmodi capitibus
habentur. In alio, literis perantiquis defcripto , paleae ip-
sae recentiori Jcriptura toti volumini praeponuntur. In cae-
teris habentur aut omnes aut pleraeque: & partim quidem
cum paleae nomine, partim fine vllo a caeteris capitibus di/-
rrimine.
XII.
Ex quibus omnibus diligentius consideratis illud demum
coniedhira haud inani licebit eruere : capita isthaec , palea-
rum nomine deinceps cognita , non elle nisi additamenta
quaedam, id quod etiam correctores romani cum pleris-
que eruditis obseruarunt, non posteriorum tantum tempo-
rum , sed eorum aliqua ab ipso fortasse Gratiano , aut non
multo poli ab eiusdem discipulis fadta, alia sequentibus po-
itea temporibus pedetentim ab iis, qui decretum liue expli-
cando , liue saepius legendo tererent, adieda, eo prorsus
modo, quo hodie videmus literatorum adnotationes libris,
quorum familiarior illis vsus elt, in margine saepe additas.
Has deinde accelliones fortasse librariorum quidam omise-
rint, quidam in contextu posuerint, interdum coniunstim
cum prioribus capitibus, interdum cum aliquo discrimine.
XIII.
 
Annotationen