Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Deutscher Altphilologenverband [Hrsg.]
Mitteilungsblatt des Deutschen Altphilologenverbandes — 6.1963

DOI Heft:
Nr. 5
DOI Artikel:
Nóbrega, Vandick Londres da: Latinus sermo omnium scientiae rerum magnarum atque artium utilis: Vortrag
DOI Artikel:
Desessard, Clément: Non sufficit Latinum sermonem inter doctos communem esse: Vortrag
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33064#0075
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
temnenda esse. Gallia ipsa, culturae atque humanitatis patria, quam omnes miramur
et amamus, his studiis nunc idoneum locum non dat. Difficile est intellegere gallicum
discipulum, qui numquam latino sermoni studuit, in Facultatem Iurisprudentiae aut
Philosophiae ingredi posse. Hoc malum autem gallicum non est, propterea quod in
alias nationes evadit.

Attamen dum nationes, quae a democratia reguntur, ad materialem puerorum con-
formationem adpropinquant et a classicis studiis se frequenter secernunt, Res Publicae
Colligatae Unionis Sovieticae ad classica studia redeunt.

Reformatio de publica doctrina, quae praeterito anno in Brasilia, patria mea, pro-
mulgata est, haec studia relegavit. Immo vero moderatores et fere omnes qui munera
publica apud Ministerium Educationis occupant plurimas difficultates adpetendis Latii
linguae studere praebent.

Scimus Thyestem ipsos filios comedisse et eius exemplum nonnulli hodierni prae-
ceptores sequuntur. Hi gubernatores autem iuventuticidae fiunt, quod magnum et
irreparabile crimen contra intestinam iuventutem committunt. Quae cum ita sint,
quid fieri oporteat?

Si pacem definitivam inter omnes Orbis nationes volumus, necesse est animas ad
ducendas machinas fingere et non machinas ad homines ducendos.

Omnes Societatum internationalium conatus, verbi gratia, olim Societatis Nationum
et hodie Societatis Colligatarum Nationum (ONU) ad pacem conservandam nihili
aestimati sunt, si eius duces necessitatis animi populorum conformandi obliviscuntur.

Societas Nationis quondam secundum non effugit bellum universale et nemo nostrum
spondere potest capitibus nostris periculum novi ac nefandi excidii non imminere.

Opportunum est hic illa verba, quae Sanctissimus Pater, Papa Ioannes XXIII,
cuius memoriam omnes reveremur, de latino sermone dixit: „Suae enim sponte naturae
lingua latina ad provehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est
peraccomodata: cum invidiam non commoveat, singulis gentibus se aequabilem praestet,
nullius partibus faveat, omnibus postremo sit gratia et amica. Neque hoc neglegatur
oportet, in sermone Latino nobilem inesse conformationem et proprietatem siquidem
loquendi genus pressum, locuples, numerosum, maiestatis plenum et dignitatis habet,
quod unice et perspicuitati conducit et gravitati.“

Latinus sermo Societati Colligatarum Nationum quasi pons ad congregandos popu-
los est adhibendus. Etenim eius virtutes ad hoc obtinendum in commemoratis verbis
Papae loannis XXIII invenire possumus.

Quapropter, si quid autoritatis apud tam clarissimos et doctissimos comites mihi
tribuetis, duas propositiones huic lucido conventui proponere audeo:

1. Epitomes ad omnia scientiae genera adcommodatae scribendae sunt;

2. Litteras Societati Colligatarum Nationum scribere ad eius petendum auxilium
prope nationes pro latino sermone, quo uti debeant, et commerci instrumento et ponte
ad omnes coniungendos populos.

Vortrag von M. Clement DESESSARD

INGENIEUR I.R.G.

Non sufficit Latinum sermonem inter doctos communem esse

Saeculis hodiernis disciplinae scientificae a litteris magis magisque in dies separari
videntur. Has multi homines paene immobiles credunt; illae autem ita crescunt et
multiplicantur ut humanitates paulatim in umbram repellant.

Estne motus iste lex naturalis irreparabilisque?

Antequam respondeamus, quaerere oportet quibus relationibus litterae et scientiae
inter se conjungantur.

11
 
Annotationen