Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Plaz, Anton Wilhelm; Sylverstein und Pilnickau, Rudolph Ferdinand von [Editor]; Universität Leipzig [Editor]
Memoriam anniversariam perillvstris Domini Rvdolphi Ferdinandi Liberi Baronis De Sylverstein Et Pilnickav Dynastae In Klein-Eila, Graschen, Pavse, Dober, Bvchwalde et Barg ... in avditorio theologico ... recolendam indicvnt: De fama, per doctrinam augenda — Leipzig, 1778 [VD18 11746300]

DOI issue:
Abschnitt
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.26092#0011
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
XI

i-Itia clarus fuit, sed doctrina etiam eximius, ideoque a Deino-
slhene ad exemplum aliis propositus. Quicquid Graecia fuit,
per Athenas fuit, ex qua eruditissimorum virorum officina,
non lapientes solum, verum etiam heroes prodierunt, qui non
ssiis tantum rebus felicissime praeeslent, sed etiam hic educati,
aliis gentibus vtiles euaderent. Innumera sunt heroum ex-
empla, qui vel noua plane imperia instituerunt, vel collapsa
instaurarunt, non sola tamen armorum vi et exercituum co-
pia, sed doctrinae atque sapientiae ope. Alexander Magnus,
omni doctrina ab Aristotele, cui se omnia debere professus
fuit, institutus, tantas in imperio ssio res gessit, tamque, bre-
vi licet tempore, praeclaras, vt vbiuis, quantum sapientia sua
praedi terit, celebratus legatur. Iulius Caelar, omnibus ar-
tium instructus fuit praesidiis,. eruditissimus non solum, sed
etiam eloquentissimus, adeo, vt etiam ad grammaticas quan-
doque tricas sele demittere haud dubitauerit. Quod sibi Ca-
rolus Magnus nomen peperit, non tam armis quam literis esl
assecutus, dum non rex tantum, verum etiam docior siiorum
fuit populorum, a quo, quicquid ecclesiassicae' disciplinae,
quicquid scholasticae sapientiae per Germaniam et Galliam ad
haec vsque tempora propagatum fuit, primordia cepit. Non
solum igitur a literis petenda est nobilitas, sed etiam, si alia
quacunque demum ratione parta fuerit, sludiis et artibus sus
tinenda erit, sine his facile ce tero quin ruitura. Studia si siis
«tuleris, barbaries dominabitur, omnis nobilitatis peribit splen-
dor, virtutes in vitia degenerabunt, fortitudo in furorem, pru-
dentia in audaciam, temperantia in libidinem, iustitia in frau-
dulentiam transibit, omnisque honesti species in scelera atque
ssagitia conuertetur, vti quidem vel sola gentium doctrina ca-
rentium infelicissima conslat sorte. Quodli nobilitas ex na-
scendi casii contigerit, aliena erit gloria atque ornamentum
ex alienis plumis petitum, tunc vero proprium cuiuis atque
B 2 gio-
 
Annotationen