Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Middleton, Conyers
Germana quaedam Antiquitatis eruditae Monumenta: Quibus Romanorum veterum Ritus varii Tam sacri quam Profani, Tum Graecorum atque Aegyptiorum nonnulli Illustrantur, Romae olim maxima ex parte collecta Ac Dissertationibus jam singulis instructa — London, 1745 [Cicognara, 2491]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.6010#0076
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
( 49 )

T A B U L A III.
S E C T. II.
PICTURA hsec vitrea, in qua mulieris ac
pueruli imagines coloribus aureis venuste sa-
tis expressas cernimus, in Tiburis antiqui ruinis,
una cum aliis quibusdam vasculis, e vitro pariter
conssatis, reperta fuit: quse quidem ex pulchri-
tudine ejus, eorum certe temporum fuisse appa-
ret, quibus ars ipsa pingendi haud multum a
priscorum adhuc perfe£tione descivisset. Ficco-
ronius, qui figuram ejus eclypam Romse in lucem
edidit, eam ad Alexandri Severi xtatem refer n-
dam arbitratur1. At comarum ornatus, reticu-
lumque aureum, quo mulieris caput tegitur, an-
tiquitatem quandam superiorem redolere viden-
tur: quippe reticulum vel Republica ssorente,
perinde ac Cxsarum postea temporibus, inter
muliebria capitis ornamenta recensitum legimus.
Reticulumque comis auratum ingentibus implet.2
G Sed
1 In libro Italice conscripto, Della Bolla d'Oro de'Nobil. Roman. Stc.
4to in Roma. 1732. p. 12.
2 Juven. Sat. 2. 96. Varr. de ling. lat. 1. 4. Nonius Marcellus
reticu-
 
Annotationen