Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Middleton, Conyers
Germana quaedam Antiquitatis eruditae Monumenta: Quibus Romanorum veterum Ritus varii Tam sacri quam Profani, Tum Graecorum atque Aegyptiorum nonnulli Illustrantur, Romae olim maxima ex parte collecta Ac Dissertationibus jam singulis instructa — London, 1745 [Cicognara, 2491]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.6010#0138
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
io6 T AB U L A VIII.
ria defunctis praestarent $ vigiliasque praesertim,
pro temporum istorum consuetudine, ad Martyrum
tumulos agerent. Ubi nonnulli etiam, ut Sanc-
tus Ambrosius queritur, " pocula secum deferre,
" atque in vesperam usque bibere solebant, ne-
" que aliter se exaudiri posse credebant—O stul-
" titiam hominum, inquit, qui ebrietatem sacri-
tC ficium putant: quique aestimant illis ebrieta-
" tem placere, qui jejunio passionem sustinere
" dedicerunt1."
SECT. V.
IN sepulchris item veterum, Ollisque ossuariis,
res ejusmodi omnes, quae defuncliis, cum vi-
verent, in deliciis fuissent, quasque ornatus prse-
sertim gratia gestassent, una cum cineribus eo-
rum condi solitas cognovimus; puerulorum sci-
licet crepundia^ Bu//as, anulos aureos ; mu/ierum
inaures, moni/ia^ Scc. quae propinquorum pietas,
parentumque maxime erga liberos caritas, in
mortuorum honorem Diis Manibus dicare sole-
bant. Quam quidem consuetudinem, etsi a nul-
lo? quod sciam, scriptore antiquo memoratam,
1 De Elia et Jejun. c. 17».
Romse
 
Annotationen