Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Middleton, Conyers
Germana quaedam Antiquitatis eruditae Monumenta: Quibus Romanorum veterum Ritus varii Tam sacri quam Profani, Tum Graecorum atque Aegyptiorum nonnulli Illustrantur, Romae olim maxima ex parte collecta Ac Dissertationibus jam singulis instructa — London, 1745 [Cicognara, 2491]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.6010#0187
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
iSo T AB U L A XII.
ra praestitisse constet1, haud alienum censeri po-
test, ut vultu ille quoque juvenili nonnunquam
fingeretur; qualem illum quidem in lucernis ve-
terum, gemmisque anularibus exhibitum animad-
verti2.
At praeter calathum, quo Serapis semper in-
stru£tus est, radiis eum quoque, aureisve, quas
vocant, Solis comis, ornatum aliquando vide-
mus3. Atqui figura item nostra diadema seu co-
ronam gestat, pun£ris quibusdam, sed jam attri-
tis distin&am, quse radiorum fortasTe speciem
olim exhibere potuisTent: hoc autem utcunque
fuerit, at calathus certe non nisi fcecunditatis at~
que abundanti<e symbolum esse intelligitur, quam
Serapidis praecipue numen per terrarum orbem
diffundere credebatur.
Principes Dei, inquit Varro, funt Cwlum et
1 Alexandria—Serapin atque Isin cultu paene attonitas venerationis ob-
lervatj omnem tamen illam venerationem Soli se sub illius nomine tes-
tatur impendere, vel dum capiti ejus calathum infigunt &c. Macrob.
Sat. i. 20—Serapim multi iEsculapium;—quidam Osirim ; • plerique
Jovem;—plurimi Ditem Patrem. Tacit. Hist. 1. 4. 84. it. Diod. Sic.
1. 1. c. 2.
1 Vid. Fort. Licet. De Antiquor. Lucern. 1. 6.c. 13. p. 1178. Vid.
it. Montfauc. ib. & Gorlasi Dactylioth. Tab. 30.
3 Vid. Montfauc. ibid. et Chifflet. de Gemmis Abraxeis. Tab 26.

Ter-
 
Annotationen