Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Accademia Nazionale dei Lincei <Rom> [Hrsg.]
Monumenti antichi — 1.1889

DOI Artikel:
Mommsen, Theodor: Commentarium ludorum saecularium quintorum qui facti sunt imp. Caesare Divi F. Augusti Trib. Pot. VI
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.8558#0351

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
619

COMMENTARIVM LVDORVM SAECVLARIVM QVINTORVM

(520

eo posui, ut in iis me continerem quae res requirebat,
scilicet nota antea, quae prò re sunt admodura multa,
in actis his redeuntia breviter significarem, nova quae
accedunt quantum in me fuit explicarem, quae ut
interpretarer mihi non successit ingenue profiterer,
quaestiones ad saecularium sollemnia pertinentes, sed
actis bis redivivis non elucidatas ab hoc meo commen-
tario procul haberem, denique id agerem, ut ipsa
monumenta quam celerrime publice ederentur. Nam
quamquam monumentimi insigne optimo Consilio aca-
demia noluit publicari ita nudum et deforme, ut urbis
aeternae solum id nobis restituit, rerum Komanarum
notitia non meis commentariis, sed ipsis vetustis reli-
quiis augebitur. quique primus talia edit cum poste-
rioribus necessario multa relinquat addenda, quaedam
etiam emendanda, longe utilius est reperta cito pro-
ferri quam in interpretatione pauciora desiderari.

Acta quae supersunt sive [comme~\ntarium [lu-
dorum saecu]lar[iif\m, quae est praescriptio actorum
Severianorum, senatus secundtim consultum ipsis in-
sertum v. 59-63 inscribi iussit in columnam aheneam
et alteravi marmoream eo loco collocandas, ubi ludi
futuri essent, a quo is, quo fragmenta nostra erude-
rata sunt, non longe remotus est. Itaque cum supra
docuerit Barnabeius noster, qui frusta composuit, ea
scripta fuisse in pila quadrata maximae molis, hanc
apparet esse ipsam illam columnam marmoream;
eandemque columnam sine dubio repraesentat nummus
ad ludos hos commemorandos cusus a triumviro mone-
tali L. Mescinio Rufo quem subiecimus (').

In illa columna quae legebantur, in formam bre-
viorem redacta nummus repetit : imp • caesar. • av-

GVSTVS .... lvdos • SAECVLARES (fECIt).

(!) Similes Domitiani cum ex argento tum ex auro habent
cippum inscriptum lvd • saec • fec . (Cohen, Méd. des emp. I
p. 475. 476 n. 69-75).

LVDORVM AVGVSTI 8AECVLAE1VM OTilGO

Ludos saeculares celebravit Augustus, ut supra
diximus, obtemperans carmini Sibyllino quod extat;
id quando editimi sit et quo spoctet primum expli-
candum est. Traditur apud Phlegontem macrob. 4 et
inde repetitum apud Zosimum 2, 6. Phlegontem car-
mina duo de longaeva Sibylla, quorum hoc unum est
adlatum, ut demonstretur ysvtà Sibyllam significare
spatium annorum CX, item tertium de androgyno re-
latum in mirabilibus (2) aperte ex eodem auctore sum-
ptum non ex annalibus traxisse dubitari non potest,
cum tradantur forma primitiva Graeca; unde ea traxerit,
quaeritur. Et Dielsius quidem in egregio commentario
nuper edito qui inscribitur sibyllinische Blàtter (Bero-
lini 1890) p. 24 ea iudicat proficisci ex historia Posi-
donii. At longe probabilius Wilamowitzius existimat et
tria illa carmina et quae cum tertio coniunctae sunt nar-
rationes de androgynis aliis fr. 33-38 et alia plura his
tractatibus inserta sumpta esse ex Graeci cuiusdam
collectaneis de miraculis iis ipsis, quae adhibuit in
naturalis historiae libro septimo Plinius (3). Utut est,
oracula illa ut sine dubio rodeunt ad auctorem aliquem
idoneum, ita cuius aetatis sint ex ipsis tantummodo
determinari poterit. Hormaphroditicum vel potius Her-
maphroditica duo Dielsius rettulit ad tempora belli
Hannibalici rationibus usus speciosis magis quam
veris (4) ; hoc de quo nobis agendum est, et senten-

(2) fr. 39 Milli. De consulatu ita in codice scripto: Magxov
IIXuvtÌov xcà 2'éSrov KuquivÌov 'Yipcdov xcà Mtigxov 4>ov'/.j3toi>
0. Hirschfeld et Diels 1. c. p. 3 eatenus recte iudicaverunt, quod
verba Sé^xov Kmq/iivÌov viderunt esse loco mota et inserenda
verbis quae praecedunt spectantibus ad consules anni 116 :
Aovxiov Aaft'ict xaì Aìì.iai/ov xui Ovézaqoi, sed in eo erraverunt,
quod collegam L. Lamiae Aeliani crediderunt appellatum ess'e
L. Antistium Veterem: immo plenum nomen eius nuper in-
ventum in titulo ex castris equitum singularium in urbe erude-
rato (Fiorelli Not. degli scavi 1885 p. 526) ipsum est quod
requiritur Sex. Garminius Vetus.

(3) Intellegitur locus eius de longaevis 7, 48, 153 — c. 50,
164. Communem auctorem produnt inprimis quae et Plinius et
Phlegon afferunt de Arganthonio laudantes uterque Anacreontem,
et quae excerpsit uterque ex tabulis censoriis aetatis Vespa-
sianae.

(4) De hac quaestione gravi et difficili hoc loco disputare
nolo: extrema Tqcòs ó'rji'' èxXvaei ae xaxwv, afta cT Ehlùdog ix
yfjg qui legit, non poterit non cogitare de Troianae gentis viro
ex Hellade adventuro ad salutem rei publicae conquassatae
ferendam et signiflcari Sullae reditum ex partibus orientis.
 
Annotationen