Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Accademia Nazionale dei Lincei <Rom> [Hrsg.]
Monumenti antichi — 1.1889

DOI Artikel:
Mommsen, Theodor: Commentarium ludorum saecularium quintorum qui facti sunt imp. Caesare Divi F. Augusti Trib. Pot. VI
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.8558#0364

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
645

QVI FACTI SVNT IMPERANTE AVGVSTO

646

acceptas, ante ipsa sacra enarratam in actis Severianis
Augusta non videntur habuisse.

Sacra diurna tam prima Iovi quam secunda Iunoni
oblata fiunt in Capitolio (v. 18. 79. 81. 103. 119), sci-
licet ad aedem Iovis optimi maximi Iunoni quoque de-
dicatam. Prope eam ad aedem Opis in Capitolio (') con-
gregante separativi a ceteris matrónae puerique in
sacris faciendis occupati. At quod ad sacra utriusque
diei in fine adscriptum est v. 107. 132 ad atallam
(nerumi sequentibus nominibus virorum praesentium
quid proprie significet, frustra quaesivi. Eespondent ei
subnotationi in sacris diei tertii Palatinis v. 150 haec:
XV vw(i) adfuerunl, neque dubium est locum signi-
ficari adstantium ad sacra illa Capitolina sacerdotum.
Su'd utrum subsit vocabulum aliquod Graecum aram
simileve quiddam significans an certus locus in aede
maxima id nomen habuerit, neque ipse repperi neque
amici de ea re interrogati multi et eruditi me edo-

cuerunt. Nam ccvalleiv Homericum, quod est tripu-
diare, facilius est adlegare quam aptare Capitolio. —
Tertio die cum sacra iìant in Palatio (v. 139) ad
aedem Apollinis, ea quoque in Capitolium aliquatenns
perveniunt (v. 148), qua de re infra dicetur.

Adfuisse sacerdotes reliquos sacrificantibus collegis
adscribitur ad sacra terna diurna. In sacris ternis no-
cturnis adnotatio praesentium sacerdotum aliorum si-
milis nulla reperitili-, quamquam Augusto in his
quoque adfuisse collegas et per se probabile est et
testatili" Zosimus (,werà iciòv dexccnévve àvSqàv).

MATKONAE PVERIPVELLAE AENATORES
AD SACRA ADHIBITI

Ad sacra peragenda leguntur matronae tot quot
saeculum habet annos. Do iis haec habemus in actis.

ex epistula imperatoris :

15-19 [ut conveniant ad e\a sacrificia, denuntiatum [_erif\

[k. Iun. et a. d. non> Iun. et a. d. Ili non. Iun. nocl[if\

maiores ann. XXV natae, qui[bus]
[convenire in Capitolium, ubi et res divina fi[
[a~]dsint

ex edicto XVvirum :

71-75 Mulieres quoque quae sellist[ernia habebunQ
sternere oportere ab ea pr
Quae feminae et qui pueri sibi
retti, eos separativi a celerà {turba ad aedem]

Opis in Capitolio positum erit

ex- edicto altero eorundem :

78-81 Matronas, quibus denuntiatum s[if\
in Capitolium convenire
B(onum) f{actum) (2). Malres familiae, quibus con [ut in]

Capitolio ab h(ora) I sint, ut so[llemn/a

(') Conferatur de ea Jordan Topogr. 1, 2, 43. Arvales d.
9 Dee. 80 in Capitolio in aedem Opis convenerunt.

C) Idem exordium est in edicto praetoris urbani quod edidit
Luciani Bull, della comm. arch. comunale 1882 p. 159, 1881
p. 58 (inde Bruns fontes ed. 5 p. 171), explicantquc uutas Sue-

MONUMENTI ANTICHI. — Voi. I.

tonius Caes. 80 Vitell. 14 et Tertullianus do pudic. 1, item Probus
de notis 4, 11 et Isidorus etyra. 1,23. Eaedem notae in titulis
provinciarum Graecaruin (vide C. I. L. Ili p. 1185) et in urbanis
.graecissantibus (C. /. L. VI, 406) interpretandae sunt, ad inu-
mani formulae Graecae ciyafrrj xvxs,'bona fortuna.

42
 
Annotationen