Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Accademia Nazionale dei Lincei <Rom> [Hrsg.]
Monumenti antichi — 1.1889

DOI Artikel:
Mommsen, Theodor: Commentarium ludorum saecularium quintorum qui facti sunt imp. Caesare Divi F. Augusti Trib. Pot. VI
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.8558#0372

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
661

QVI FACTI SVNT IMPERANTE AVGVSTO

662

Precationum formulas imperfectas quomodo satis
expleam non habeo. Nam acta Severiana quamquam
easdem fere habuerunt, ita lacera ad nos pervenerunt,
ut nostra inde vix suppleantur ('); alibi autem vere
similes extant nullae. Proxime ad has accedunt Ca-
tonianae in libro de re rustica sub finem positae. —
Quod in exordio est uti vobis (vel Ubi) in illeis libreis
scriptum est respondet Catoniano c. 139 : uti Ubi ius
est porco piaculo (fortasse scr. piaculum) facere. —
Sequitur causa precandi : quarumque (id est quarum-
eumqué) rerum ergo quodque melius siet populo
Romano Quiritibus {uti) Ubi (nominatur victima
futura) sacrum fiat, componenda cum Catonianis c.141:
quoius rei ergo . . . suovetaurilia circumagi iussi.
Extrema prope accedunt ad oraculum Apollinis Li-
vianum 23, 11, 8: si ita faxitis, Romani, vestrae
res meliores facilioresque erunt alterumque Marcia-
num: fiet res vestra melior (Liv. 25, 12, 10) et
ad Carmen censorium, quo dii immortales ut populi
Romani res meliores amplioresque facerent roga-
bantur (Val. Max. 4, 1, 10). — Appellata deinde
numen: vos (vel te) quaeso precorque, ut est apud
Catonem ibidem post ipsum numinis vocabulum: te
precor quaesoque. — Sequuntur petita, quae ita fere
restituì poterunt adsumptis precationibus matronarum
infra relatis ex actis utrisque: [uti imperium ma-
iestatemque populi Romani} Quiritium duelli domi-
que (2) au\_xitis, ulique semper Latinum nomen tuea-
mini, incolumitatem sempiter}nam victoriam valetu-
dinem [populo Romano Quiritibus tribuatis favea-

Romani} Quiritium remque p(ublicam) populi R[o-
mani Quiritium salvam servetis, uti sitis} volen-
tes pr[opitiae populo Romano"} Quiritibus, XVvi-
rum collegio, mihi, domo, familiae, et uti huiu}s
sacrifici acceptrices sitis (designantur victimae). Si-
militer formula apud Catonem c. 141 : utique tu
fruges . . . bene . . . evenire siris . . . dunque
bonam salutem valetudinemque mihi domo fami-
liaeque nostrae, quibus quae hic subiunguntur ea
Cato praemisit : uti sies volens propitius mihi domo
familiaeque nostrae. Imperator quod in his formu-
lis non nominatur, inde explicandum, quod verba
haec facit ipse Augustus. Finit precationem protasi
illi quarumque rerum ergo respondens apodosis :
harum rerum ergo macte hac agna femina inmo-
landa estote fitote v[olente}s propiliae populo Ro-
mano Quiritibus XVvirum collegio, mihi, domo,
familiae, piane ut apud Catonem c. 141 : harumce
rerum ergo .... macte hisce suovetaurilibus lacten-
tibus inmolandis esto. Vides macte vocabulum hic
non adiectivi locum obtinere, sed secundum usuili
magis probatum prò adverbio usurpali (3). Duplicis
locutionis esto filo alterum exemplum mihi non suppe-
tit; fite mihi volentes propitiae Plautus habet(Curc. 89
Ritschl). Formula de Apolline usurpata paullo diversa
prope accedit ad Catonianam c. 134: lane pater, uti
te slrue commovenda bonas preces bene precatus sum,
eiusdem rei ergo macte vino inferio esto.

Simili, sed non eodem Carmine matronae die se-
cundo praeeunte nescio quo XVviro, fortasse ipso
Augusto, Iunonem reginam invocant:

/isque populo R. Quiritium legionibusque populi

123 CX matribus famil[ia]s nuptis, quibus denun\tiatum fuit ut convenirent, imp. Caesar Augustus ?]

124 praeit in haec verba:

125 Iuno regina, ast (4) quid est qu[o]d meli\us siet populo Romano Quiritibus,... matres familias]
12G nuptae genibus nixae te u[ti faxis quaesumus precamurque, uti imperium?]

(') Exempli causa ex precatione ad Moeras directa, quae
quinque versus litterarum fere centenarum quinquagenarum ini-
plebat, haec supersunt eorum principia :

Moerae uti v[obis
p. R. Q. XVv[irìs
additis in

sacrifici...........[estote

fitote vo\lentes

(J) Cf. Plautus Asin. 559 Ritschl: quae domi duellique
male fecisti.

Monumenti antichi. — Voi. I.

(3) Bxompla composuit Neue Formenlehre 2a, 99. Unicum
adiectivi apud iustum auctorem inventum, nimirum apud Ca-
tonem de re rust. 134, 2 mactus hoc ferto videtur corruptum
esse corrigendumque sic fere: macte esto hoc ferto.

(4) I'articula hoc loco evidenter idem valet atque si, ut
apud Ciceronem de leg. 3, 4, 11: ast quid turbassilur in
agendo, fraus acloris esto. Bisputaverunt de ea R. Schoell ad
legem XII tabb. praesortim p. 110 et Jordan krit. Beitr. prae-
sertim p. 300. 305. Hic quod contendit audacter sane Ciceronem
particola antiquo sermoni propria parum recte usum esse, iam
eo redarguitur, quod piane eodem modo usitata adest in actis
aetatis Augustae.

43
 
Annotationen