Montfaucon, Bernard de ; Schatz, Johann Jakob [Editor]
Antiqvitates Graecae et Romanae: a ... Bernardo de Montfaucon plvribvs olim volvminibvs explanatae et schematibvs illvstratae, nvnc avtem ad commodiorem stvdiosae ivventvtis vsvm in compendivm redactae et figvris aeneis forma minori exornatae a ... Iohanne Iacobo Schatzio Argentinensi . — Nürnberg, 1757

Page: Lectori_2
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/montfaucon1757a/0004
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
PRAEFATIO.

gicae niterentur; rarius addidi quaedam de meo, si qua inter recensendum commo-
de notare licebat, siue ita comparata, ut meliora uiderentur, quam quae scripserat
Alontsauconius, siue quod illustrandae magis rei inseruirent. Itaque facile appa-
ret, meo me ipsius arbitrio, consilioque, hoc in negotio, parum potuisse uti: secu-
tum scilicet institutam iam et munitam a cel. Schazio uiam. Huc et illud a me esl
referendum, quod haec omnis epitome, Asontsauconii in illustrandis aeneis figu-
ris imitabatur praecipue ingenium atque exemplum : historicum nempe et enarran-
dis ipsis rlguris, quam caussis et rebus ipsis destinatum. Quod quidem, si uel pau-
lulum mutareego, atque proponere mihi aliud, forte magis frugiferum, uolebam:
oportuerat nouam atque aliam omnino suscipere in me prouinciam, quae ab ipsa
grandioris indole operis dissidebat multum, atque in me, tenendamque tum perso-
nam, non conueniebat. Itaque uel inuitus, (quod sine inuidia uolo dicere) id ita
esse passus sum ; cum non ignorarem, hoc corpusculum, non superare uelle grandis
illius honorem; nec esie id eruditisslmis destinatum uiris, sed parari le&oribus aliis,
quibus aut stomachus quasi harum litterarum mouendus esset, aut hoc ipsum enar-
randi genus cetera satis conueniret. Licebit igitur sperare, benignam me impetra-
turum a le&oribus ueniam, cum et hoc consilium,etmeum hic modulum praetuli;
addixeram certe mediocre tantum otium, quod subtrahere maius negotiis aliis, ma-
xime Halae postea in me suscipiendis, fas non erat. Illud omnino ita habet: ma-
iora me niihi hic proponere, si quidem poteram, quod ipsum dubitabam , pluribus
de caussis non licuisse. Nequeuero omnino esse uidetur, quam ob rem plane me
pudeat uel leuis illius operae, quam huc contuli; licet commemorandis iis, quae
mea hic sint, operam dare nolim. Ulustrium certe personarum non obscurus fauor,
quem hoc instituto experti sumus; atque non pauca nomina honestiorum homi-
num, iuuenumque bonae indolis clara studia in hoc corpusculum, facile tantum
mihi suppeditant, quo a mea me opera consoler. Cum uero his pluribus amato-
ribus fuerit danda opera: abstinui, ut maxime aliter facile poteram facere, a no-
tarum grandi mole; de rebus quibusdam utilioribus, aut rarioribus, indicaui lcripto-
rum meliorum, qui et aliis facilius possint haberi, nomina: quorum qui in consuetu-
dinem uoluerint uenire, facillime haurire ampliora illa poterunt, quae aliorum pa-
rum interfuerint. Id praecipue mihi postea uidendum fuit, ne epitomen non mini-
mam istis accesslonibus mole improba augerem. Fuerat ad id aliud propositum>de
quo antea faciebam mentionem, auclore Perillustri£tero suscipiendum: ut supple-
menta quasi aliquando conscriberentur; qua eadem opera de quibusdam olim agere
copiosus, meo certe uti in meis consilio, constituebam. In idem illud tempus dif-
ferebam, quod quorundam intererit, dicere breuiter, sed utili ratione, de com-
mentariis, armariisque et thesauris, ex quibus Montsauconius aeneas imaginespro-
dire iussk : uidebatur enim optime res illa eo remitti; si quidem in nouo etiam illo
opusculo plures excutiendae erunt antiquarii supellectilis quasi apothecae, de quibus,
librisque et adiumentis ad rem cognoscendam antiquariam aliis dicere, locus ibi op-
portunus erit. Iste breuis sed accuratus catalogus ita tamen conficietur, ut poslit
etiam separatim haberi, sine nouo illo corpusculo; ne uideatur illi aliquid adiungi,
quod praecipue cum hoc coniunclum esse debuerat. Institutum illud differet a
Fabricii bibliograpbia antiquaria,* a me autem destinatum fuit appendicis urilis lo-
co, ad nouam editionem, cuius curandae spes inter Batauos est, artis criticarCiE-
rici, obseruationibus et additamentis augendae; pars scilicet bibliothtcae criticae
seletfae.
Liberaliter interea indulgere licet gaudio, quod intelligimus, a fautoribus qui-
bu?dani huius epitomes ultro expeti supplementa , quae inter etiam a quibusdam
appendix quaedam illarum rerum postulatur, quarum est ad libros sagros illustrandas
propria

de
be
qu
aui
Al
rer
E)
no

ill:
ri(
tei
nii
eui
art
cul
exi
di^
gi
fu

ni(
pa
eo
tn
ri(
loading ...