Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Montfaucon, Bernard de; Schatz, Johann Jakob [Editor]
Antiqvitates Graecae et Romanae: a ... Bernardo de Montfaucon plvribvs olim volvminibvs explanatae et schematibvs illvstratae, nvnc avtem ad commodiorem stvdiosae ivventvtis vsvm in compendivm redactae et figvris aeneis forma minori exornatae a ... Iohanne Iacobo Schatzio Argentinensi . — Nürnberg, 1757

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1069#0007
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
c^o,ui
sf illud
%,in
toriae et
et adhuc
tes exer.
ue corra.
Antiquj.
C(%ere
que Gro.
n austoti.
■endus p,
'tiosissimig
incidicu.
> constat,
trinaeca.
•ribusma-
•iuis con-
tii, alio-
Liitiquita-
m imagi-
poiTunt;
lirumest,
•i melius
mis, qui
im quae-
lii opere
ri potuit,
■isMont-
lomana-
licuisset
tfontfau*
mr, Do-
iilius stu-
ion dilu*
permulta
iam m°;
faueon»
elt,

P R AE F AT 1 O.
estj ordinem, tum ob singularem plane schematum, quibus commentarios suos il-
lustrauit, elegandam atque multitudinem plerisque aliis certo modo praeferendas
esle: minime culpandi nobis uidemur, siconcinnum aliquod uariae antiquitatis com-
pendium, praecipuis monumentorum typis instrudtura , edituri illum cumprimis
Ducem nobis sequendum esse putauimus.
Vt autem totius inslituti ratio Le&oribus nostris clarius innotescat,sequentiano-
bis monuisse sufficiat. Prima nobis cura fuit,utMontfauconium nostrum persmgu-
la capita presso pede sequentes, summeque necesTaria, et quae prae ceteris notari
merentur, excerpentes, tironibus in hoc ftudio, qua sieri potuit, stili breuitate, ea
omnia ob oculos poneremus, quae ignorari ab illis non facile possunt. In inseren-
dis figuris aeneis magno quoque sele&u, nec minori cautiohe usi sumus. Primo
quidem non alias hic exhibendas esse duximus, quam quae Uel firmiori Antiquita-
tis testimonio, uel artificio suo atque elegantia sua prae ceteris sese commendare, et
ad ipsam, quam proponendam nobis sutnsimus materiam uberius illustrandam, haud
parum facere nobis uisae sunt; qua.ratione adhibita nullus facile iis locus concede-
batur, quae nec antiquitatis fidem, nec artificii praestantiam prae se ferebaht, nec
maiorem aliquam in docbina hac utilitatem habere putabantur. Nulli tamen du-
bitauimus, quin statuas et figuras bene multas, quamuis unam eandemque rem at~
quepersonam, sed diuerso habitu atque positu repraesentarent, pluribus exemplis
exhiberemus; eo quod non tantum multae DeorumDearumque statuae atque ima-
gines passim conspiciuntur, quae non omnibus, quibus alias solent, signisatque sym-
bolis sads distinguuntur, et ab aliis dignoscuntur; qua de causa in pluribus mon-
strandum erat, quodin una alteraue deprehendere non semper licuit. Immo inge-
nue fatemur,nos uaria quoque huic compendio inseruisse anaglypha, quibus litterati
huius studii amatores carere facile potuissent, nisi sculptorum qUoque, piclorum at-
que chalcographorum aliquam habere rationem animus nobis fuislet. Etenim mi-
nime diffitemur , quod, primarius licet in edenda hac epitome scopus nobis hic fue*
rit, utstudiosaepotissimum iuuentuti consuleremus, iis simul seruire annixi simus ,
qui artibus paullo ante laudatis operain dantes in sola fere figurarum Contemplatione
et admiratione acquiescunt, ipsum uero textum uel uberiorem materiae explicatio-
nem parum curant, sed satis edoctos et felices sese putant, si elegantioris alicuius
statuae uel anaglyphi protypum, quem adimitandum sibi proponant, passim depre-
hendant; quo piurium commodis seruiendi studio inducti, idem hoc compendium
eodem tempore lingua etiam uernacula in uulgus edi curauimus; ut illiterati quoque
aliquem ex labore nostro fru&um capere possint.
Alia eaque maior difficultas in eo sese offerebat, quod verebamur, ne figurae in
ipso Montfauconii opere maiori exhibitae, si eadem, qua ibidem conlpiciuntur
formae magnitudine describerentur, compendii nostri complexum atque pretium ni*
mium quantum adaugerent. Sed huic quoque incommodo felicissimo conatu ita
prouidebatur, ut, figuris iftis coarclatis et in minorem formam redadtis, in una epi-
tomes nostrae tabula longe plura saepius deprehendere liceat, quam quae decem
pluresue Operis maioris tabulas continere uidemus; quumque iustam schematum il-
lorum proportionem atque elegantiam Chalcographus noster, in arte sua peritissi-
mus, summo studio seruauerit, minime uereamur, ne notabilis haec figurarum coar-
staiio atque diminutio ipsi formae quicquam detraxerit.
Haec ferme ea sunt, quae sub initium laboris nostri nos praestituros esse pecu-
liariindicio publice promisimus, certissima spe fred, neminem facile futurum, qui,
si quidem proposid nostri rationem atque finem accuratius perspexerit, a nobisplu-
ra desideraturus sit. Verum enim uero uix in uulgus emanauit publicus iste institu-
ti nostri interpres, quum uaria hincinde litteratorum uota tanta animorura coir.en-
XX2 tione
 
Annotationen