Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Montfaucon, Bernard de; Schatz, Johann Jakob [Hrsg.]
Antiqvitates Graecae et Romanae: a ... Bernardo de Montfaucon plvribvs olim volvminibvs explanatae et schematibvs illvstratae, nvnc avtem ad commodiorem stvdiosae ivventvtis vsvm in compendivm redactae et figvris aeneis forma minori exornatae a ... Iohanne Iacobo Schatzio Argentinensi . — Nürnberg, 1757

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1069#0408
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
290

l Cap. L

^ormae et figurae ignari, eiusmodi formam il!i induerunt, quae €um temporibus istig5
quibus fa&ae sunt, parum conueniunt.
§. 2. De re militari quum hoe libro a&uri simus, ut ordine procedamus, remque 2
$>rimis suis principiis quasi deducamus: quo pa&o non Graeci tantum et Romamt sed aliae
quoque gentes milites suos conscribere consueuerint, ante omnia paucis edisseremus. A&uni
ipsum conscribendi militem Graeci erp^roXoyiu* ct Kuru^pwp^v t Romani deleclum uel dileclum
appellabant. Lacedaemoniis quidem nullo militum deleftu opus fuhTe, quilibet facile in-
telliget, si meminerit, illos Omnes a prima statim adolcscentia ad bellum fuisse institutos,
quandoquidem Xenophonte de sep. Laced. p. £gs« teste, Ephosis iubentibus omnes ad beU
Jum proficiscebanfcur, equites, pedites, aliique, qui commeatibus* et operibus incumbebant»
Equites tamen eiusdem gentis lecundum eundem Auciorem p. 679. certo modo delige-
bantur. Ephori scilieet ex iis, qui prae ceteris bello strenui existimabantar, tres conlti-
cuebant, quos Hippogretas i. e. equitum colle&ores nuncupare solebant; quorum quisque
centum uiros seligebat, caussamaue explicabat, ob quam seJe&os hosce ceteris antepone-
ret. Iidem Lacedaemonii ad bellum proficiscentes, eodem Xenophonte p. 68 6. indice, ue«
stibus rubris induti, aeneisque clypeis instrucli erant; si qui amisso clypeo ex pugna reduT-
set, capitali poena ple&cbatur, Ideo uero, uti Suidas refert, uestimento rubro araicie-
foantur» ne uulneratorum sanguis in uestibus statim comparens, animos frangeret. Bens
quoque capillati erant Spartani, quod ex coma noh tantum sibi ipsis ornntum comparari,
sed aliis terrorem incuti arbitrabantur, Ceterum praeter proprios et indigenas suos mili-
tes extraneos quoque et stipendiarios conducebant, quos r^i/uvt seu alumnos appellabant,
quod impensis publicis alebantun
$. $, Vniuersus porro Laconum exerckus ab Initio in sex cohortes diuidebatur, qua-
rum quaelibet quinjgentos pedites atque equites comprehendebat Singulis cohOrtibus prae*
crant 1) Volemarchus y i) Centenatii quatuor, 3) guinquagenavii octo, 4) Praesecli se«
decim, quorum quisque uiginti quinque militibus praeerat. Cohortes nonnunquam etiam,
jsi suadente necesfitate, summo belli duci ita uisumerat, in turmas admodum exiguas tri-
um sexue militum diuidebantur. Hic autem militum numerus sequenti tempore adau&us
est. Hunc exercitum Rex ipse nonnunquam ducebat; qui, antequam ad bellum proficisce-
retur, loui «ymop$ i. e4 DucJori, nec non aliis Diis sacra faciebat. Dei minister quispiam
ignem ex sacrificio desumtum non procul ab urbe ad regionis Laconiae fines depombat,
ubi Kex denuo loui atque Mineruae sacrificare solcbat.
|. 4, Apud alias Graeciae nationes priscis temporibus milites sorte deligebantur. Sed
cum ciuitates illae et respublicae exiguae, quibus Graecia constabat, cum uicinis muka bel-
la gererent, eos promiscue conscribcbant» Sic Athenienses omnes illos, qui uigesimum an-
num iam erant emensi, ad militiam adlcgebant; immo octodecim etiam annorum iuuenea
ad bellum assumebantur; qui tamen urbis tantum et agri praesidiis custodiendis destina-
bantur. Quumque ab initio aduersus finitimos tancum bella gererent: stipendiarium mili-
tem nullum conscribebant; sed qui ad expeditionem bellicam proficiscebantur, suo quique
sumtu bellum gerebant; id quod iis non aded fuit molestum, quod prouincia tum tantae
non erat amplitudinis, ut domo susfici aquoque necessaria non potuerint. Pro stipendio
uero adire militiam, Atheniensibus turpe uidebatur. Sed sequiora tempora in his quoque
alium morem requirebant. Antequam ad bellum proficiscebantur, militcs in lyccum con-
«ocabant, ut lustrarent et recenserent, qui ad pugnandum aptiores uiderentur, quos deli-
gerent» Pericles primus militem stipendiarium conscripsit, quod iniquum putaret, pau-
peres et artifices, qui diurno quaestu familiae suae uix alimcnta pararent, ad miiitares ex-
peditiones abducere. Ex hoc itaque tempore exercitum stipendio cogere coeptum est;
uiftisque ciuitatibus imperabant, ccrtum militum nauiumque numerum ad belia ingruentia
sistendum.
§♦ f- Militcs, ut tradit (Aelianus) impressk manibus suis signa seu stigmata hubebant,
quae ipsa nonnunquam Ducum nomina, uel aliud quidpiam exprimebant. Conferatur de
fcus etiara Vegetittt L. II. c. r. ct Pottcrus .in Archaeolog, L. HL c. j.







-K. -

<6.

capvt
 
Annotationen