DE PHIDIAE VITA. 65
hmt-, niiraque in membrorum compositione et motu suauilas atque
lenitas, qiiae notionem suggerit vilae integritate sua ac valetudine
cum voluptate quadam fruentis. Eodem modo affectus abibis a
statuis mulierum duarum, de quibus supra locutus sum, denique ab
oninibus tum signis tum anaglvphis, quae ex Hecatompedo in IMu-
seum Britannicum delata sunt. Nam artiliciosa elegantia atque ille
de se solicitus deror, qui in operilms priscae artis ad Phidiae vsr
que aetatem obseruatur, iam plane absunt; magnaque et memora-
bili temporum mutatione, cuius eliam in.victu cultuque quotidiano
vestigia deprehenduntur, in illius locum successit negligentia quae-
dam minutarum elegantiarum incuriosa, sed eadem omnis honesti
et, pulcri diligens atque generosae indolis documentum. Cuius rei
exemplum suppeditat etiam vestitus. Quem enim cultum et orna-
tum artifices priores tantopere expetiuerant et adamauerant, plicas
illas recta descpndentes, inler se paribus spatiis disiunctas, concinne
dispositas: eum reliquit quidem fere intactum Phidias, vbi caere-
moniarum sanctimonia iubebatur, in vestilu virginum Panathenai-
carum, sed in ceteris ab eo vbiuis discessit i). Itaque in tunicis et
chlamydibus iuuenum, et in indumentis atque amiculis dearum, in
quibus ingenio et arti indulgere liberum erat, nihil secutus est nisi
naturae veritatem et eam, cjuae hinc fluit, venustatem, hasque
tanta sollertia assecutus est, vt nunquam vestes marmore melius
expressas esse fatendum videatur. Namque tunicae, quibus duarum
illae dearum statuae indutae sunt, reuera corpus neque tegunt, ne-
que aperto consilio midant, sed faciunt vt grandes atque pulcrae
memnrorum formae etiam grandiores et pulcriores appareant. Nihil
omnino neque harum nec ceterarum frgurarum cultui inest affectati,
nihil ambitiosi et quo oculos spectantium allicere velle videantur,
neque videre licet mulieres ab omni placendi cura et studio alie-
niores quam Phidiae deas. Valet autem id de vniuersa Phidiae
i) Cf. Quatremere-de- Quincy 1.1. p. 12.