Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Müller, Karl Otfried
De Phidiae vita et operibus: commentationes tres — Göttingen, 1827

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.5463#0091
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE PARTHENONIS FASTIGIO. 91

aere, vt puto, factis et inauratis affigendis idonea, quae nullum du-
biun» quin multo tempore ante pictoris Belgae opus ablata fuerint.
9. Pars capitis (n. 118- Burrow tb. 24). Inuentam eam Viscontius
dicit in ipso aetomate, Cockerellius et Combius humi apud aedem.

Continet id fraementum irontem cum capillis cincinnatis dextrae

o

partis, caua satis magna et profunda, quibus oculi vel argentei vel
e lapillis facti imposili erant, locum nasi truncati, genam dextram
et partem sinistrae. Qua tamen marmor non truncatum est, super-
(iciem ostendit laeuem et integram, cui color encaustice inductus
praesidio fuisse recte creditur. Laeua parte supra exteriorem oculi
angulum duo foramina conspiciuntur, quae cassidi aeneae aptandae
destinala erant. Hanc cassidem et capitis quae desunt in delinea-
tione adiecta addidi. Nam eaput boc ]\Iinervae fuisse, cum Reu-
vente aliisque nullus dubilo; capillos eodem modo dispositos inueni,
quo in multis tetradrachmis Athenarum, vnde haec maxime resti-
tuendo capili adhilmi. Cockerellius (cuius de opinione me certio-
rem fecit Beuvens 1.1. p. 61 ) huic signo basin addit cum pedibus
valde disiunetis, quae in Museo Britannico, XV. n. 201. asserua-
tur. E<ro vt concesserim singula signa suas habuisse bases, hanc

o

tamen opinionem reiicio, primum quia iam tempore pictoris Belgao
p^edes deae separati fuerant, siquidem alter tantum cum signo
eoniunctus erat; deinde valde metuo, ne pedes in basi illa minores
sint quam pro signi magnitudine, denique ii, quantum ego notaui,
corio induti sunt, vnde nescio, an imagini Romani temporis tri-
buendi sint. Leakius Topogr. Ath. p. 254- de pedibus duobus curu
stipite quodam arboris interposito inter Elginiana marmora asserua-
tis loquitur, at ego neque in hoc fragmento neque in" alio simili
(n. 107 *) quidquam de eo stipite vidi.

M. Signum, quod cum aliis Neptunum. dixi. Id cum tempore
Sponii et Marchionis Nointeliensis maximam parlem adhuc super-
esset'(fulciebatur autem muro illo lateritio), postea siue cum tem-

M 2
 
Annotationen