Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 4) — Arezzo, 1767 [Cicognara, 2497-4]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30647#0074
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext


D E

PARADISO

CAPUT SEXTUM.

Improbi ftatim poft mortem in Inferorum poenas conjeHi. Martyrum
Animae Corpore folutae , communi Ecclesiae calculo , confeftim
Beatitudìne Caelefti donatae. Non unus Dies Domini" non unus
Adventus . Nequc tantum Martyres, fed Ó* ceteri Jufti , non
exspelìato Corpore y Caelorum Regnum ingrejji.

>Eterum Traditionem pro Opinione sua laudat, no»
bisque objicit Burnetus; merito-ne, ad inquirendum
nunc progrediamur. Ego tria ostendenda mihi sumo,
quae veluti Theoremata tria prae oculis futura sem-
per nobis sunt in quaestione, quam prae manibus ha-
bemus. Primum est, communem ab exordio Ecclesiae sententiam
fuisse, Improbos, atque in peccatis ereptos vitae, illico in aeterna
Supplicia fuiffe deturbatos. Secundo, communiter quoque creditum,
Martyrum in primis Animas post tormenta ac mortem in beatissima
Caeli tabernacula sine mora fuisse translatas. Tertio, etsi non defue-
rint, qui ad universalis usque Refurre6fionis tempus differendam cen-
suere caelestis Beatitatis possessionem : contrariam tamen dodfrinam,
quae in Ecclesia Catholica viget, praevaluisse semper ; neque illam
novam, sed ab ipsis Apostolorum temporibus acceptam, dignam tan-
dem fuisse visam, quae post serium examen stabili decreto firmare-
tur. Si tria haec ostendero, nullus dubito, quin aequus rerum judex
continuo intelligat, vel eos ipsos, qui tandiu distulere aeternam fe-
licitatem Justorum, non amplius esse audiendos.

Eheorema Primum.

NAm primo ubi firmum stet, a primis Ecclesiae Saeculis persua-
sum fuisse Christianis, Injustos post mortem in Inferorum tor-
merita continuo abripi, ruant etiam oportet fundamenta quaevis, qui-
bus nititur Burneti fabrica, 8c suffragium ex aiiquot veterum Patrum
aufioritate petitum. Contendit ille, in uno universali Judicio totius
humani generis opera esse examinanda, & tunc soium decernendum
Bonis praemium, Maiis supplicium, Animabus defunótorum interea

dor-
 
Annotationen