Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 4) — Arezzo, 1767 [Cicognara, 2497-4]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30647#0152
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
128

D E

PARADISO

CAPUT DECIMUMQU AR TUM

Paradisi •vox quid npud veteres fignisicarit, Communlori Patrum fen~
tentia Beatorum Regnum in Caelis destgnat, Santto Ambrofo
tdem 'visum suit. Varia, eaque diserta illtus teftimonia pro seiici
JuJìorum forte rn Regno Dei,

Mbigua profedlo, variisque significationibus obnoxia
apud veteres Patres fuit vox Paradisus. Poiiuce teste?
barbaricum nomen videtur, atque ex Periica Lingua
in Graecam translatum. Testatur auteni Xenophon im
Lib. V. Memor. Paradifos a Persis appellatos fuisse
Hortos, deiiciis omnibus instruifos : quod 8c Plutarchus in Demetrio?
8c Philostratus in Vita Apolionii confirmarunt. Ecciesiastes II. vers.
5. habentur haec verba : Feci Hortos & Pomaria, Pro Pomaria ie-
gunt alii ntzpAèia-bis Paradifos. Atque hanc significationem confirmat
Nyssenus Homii. IX. in Ganticum. Proinde Paradiji nomen inditum
fuit Locis ad deiicias paratis, atque in primis sub ea voce apud Ju-
daeos 8c Christianos celeberrimus evasit amoenissìmus iile Locus, in
quo primos nostros parentes in creatione Mundi Deus collocavit, 8c
unde propter inobedìentiam ii exciderunt. Hunc autem terrestrem 8c
corporalem Locum fuisie, communior veterum 8c recentiorum senten-
tia fuit. At in Novo Testamento quid vocabulo isto significetur, no-
stra nunc interest investigare ac nosse. Lucae Cap. XXIII. 42. feiix
Latro dicebat ad Jesum : Domine, memento mei, quum veneris in
Regnum tuum, ht dixit illi Jesus, Amen dico tibi : Hodie mecum e-
ris in Paradifo . Vexavit non parum sacros Interpretes vox ista .
Sunt qui tradidere, concessisse poenitentis Latronis Animam in Para-
disum terrestrem: alii in Sinum Abrahae: alii in Caeieste domici-
iium, ubi Angeii summa Beatitudine fruuntur, qua post Christi Re-
demtoris mortem Sanéii quoque Patres in Limbo propter ejus prae-
sentiam frui coeperunt, 8c ad quam plenius cum Christo ascendente
ad Caelos admissi fuere. Neque desunt, quibus creditur eo ipso die
Anima Latronis in Caelum transiata, & perspicua Visione Dei dona-
ta, qua nunquam caruit Aitiima beatissima Christi. Ad terrestrem
Paradisum quod attinet, explosa jamdiu fuit uti inanis illorum opi-
 
Annotationen