Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 4) — Arezzo, 1767 [Cicognara, 2497-4]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30647#0301
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
NON EXPECTATA CORP. RESVRR.

277

CAPUT VICESIMUMSEXTUM.

£)uam necejjarium , quam utile ad Cbrìftianorum Spem consovendam 9
quamque Dei bonitati consonum Dogma de Beatitudine Santtorum0
Contra quam perntciofa Burneti opinio , utpote quae a Martyrio^
Virtutibusque bomines avertat, Vitiis ojìium grande recludat•
Quam stmul divinam bonitatem dedeceat.

Onge plura , ne dicam innumera aiia, congerere potuis-
sem tum Latinae , tum Graecae Ecclesiae Monumenta,
ut susius etiam oltenderem, quam longe lateque in 0-
mnibus Chriiii Ecclesiis, atque ab ipsis remotioribus Sae-
culis, communis, constans, & ore omnium depraedicata
semper fuerit Justorum in Regia Caelesti Beatitas, minime exspecfa-
to redivivae Carnis contubernio . Sed modus est adhibendus. Nunc
ergo Le£fores rogo, Britannos potistimum , si quisquam ad haec le-
genda accedat, ut Burnetum ad caustam dicendam de Libro a se
evulgato jam tandem adigant. Scilicet cur, 8c quo animo , quove
consiiio inveteratam ( puto etiam apud suos tribules ) sententiam de
Felicitate San6forum, postremis hisce temporibus arrodendam, ac, st
fieri postet, dejiciendam ipse sibi sumserit. Quis non videt, Impio-
rum , 8c Iniquorum commodis Burnetum sedule prospexiste, quando
eorum supplicia usque ad consummationem Saeculi distulit? Dum ve-
ro Justorum quoque retributionem ad magnum illum diem procrasti-
nat , vix dici potest , quantam perniciem Christianae Religioni mo-
liatur malesana illius opinio , &. quam propterea detestanda atque
omnibus fugienda sit , qui revera Christo suam fidem addixere , at-
que in Christo Domino suam spem collocarunt. Rerum certe sacra-
rum peritis notum arbitror, Christiani horninis vitam atque oecono-
miam , quod est ad operandum , e tribus potìssimum pendere Virtu-
tibus, quas Theologicas, 8c supernaturales appellamus : e Fide vide-
licet, Spey 8c Caritatey quas identidem divinus Paulus commemorat0
Quo altius hae insident in animis nostris, eo operosius tum decli-
nando a malo, tum faciendo bonum nobis cordi 8c curae est , ut
Deo placeamus. Si vero imbecilles hasce in nobis sentimus. gradibus
quoque insirmis tunc ad Deum tendimus, atque in vitia sàcile sini-

mus
 
Annotationen