Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio [Hrsg.]
Antiquitates Italicae Medii Aevi, Sive Dissertationes De Moribus, Ritibus, Religione, Regimine, Magistratibus, Legibus ... post declinationem Rom. Imp. ad Annum usque MD: Omnia Illustrantur, Et Confirmantur Ingenti Copia Diplomatum Et Chartarum Veterum, Nunc primùm ex Archivis Italiae depromtarum, Additis Etiam Nummis, Chronicis, Aliisque Monumentis Numquam Antea Editis (Band 1) — Arretii, 1773 [Cicognara, 2496-1]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30762#0011
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
sposita atque pera&a; omnia denique non tam Animi
tui magnitudinem, quam Mentis bene compositae ele-
gantiam luculentislime tedantia. Sed prae ceteris habet
Polonia, quod in te miretur, raram videiicet Sapien-
tiam, qua te ipsum, Populosque tibi a Deo creditos,
regis. Cujus quidem virtutis quanquam quotidiana prae-
beas exempla , mirum tamen in modum iliustre speci-
men dedisti in poslremis Comitiis Pacificationis Regni
tui. Ibi ardua supra modum negotia agitabantur: ibi
iuxatis Reipubiicae membris opportunum quaerebatur
remedium, sed iis difficultatibus identidem sese objicien-
tibus, quae spem omnem redintegrandae jsaluris atque
concordiae eripere viderentur. Acfum erat de tam ex-
ceilenti bono, nisi sublimis tua mens intercesfisTet. Nui-
lus enim tam grandis obex exoptatae ab omnibus quie-
ti eo tempore occurrit, quem non iilico removerit con-
siliorum foecundissima Prudentia Majeftatis tuae: ita ut
Sapientiam tuam mirati sint, & adhuc mirentur vei ipsi
Senatorum sapientislimi, eique uni acceptam referentes
partam tot bonorum affluentiam , te iaudibus efferant
nunquam interituris.

Ejusmodi ergo invidendae dotes, pracclaraque Ani-
mi, simulque Throni tui oroamenta, ea sunt, per quae
non ilios t&ntummodo, qui sub te Principe degunt, fe-
lices, tuique amatores efficis, sed exterorum quoque ve*>
nerationem studiumque erga Majestatem tuam ailicis. I-
taque diu eft, quod ego captum me sensi splendore &
fama tuarum Virtutum, diuque etiam circumspexi, quo
monumento testari apud praesentes & posteros possem,
quanta sit mei erga te sublimissimum Regem obsequii
perennitas & promtitudo. Accedebat etiam arsta illa in-

ter
 
Annotationen