Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio [Hrsg.]
Antiquitates Italicae Medii Aevi, Sive Dissertationes De Moribus, Ritibus, Religione, Regimine, Magistratibus, Legibus ... post declinationem Rom. Imp. ad Annum usque MD: Omnia Illustrantur, Et Confirmantur Ingenti Copia Diplomatum Et Chartarum Veterum, Nunc primùm ex Archivis Italiae depromtarum, Additis Etiam Nummis, Chronicis, Aliisque Monumentis Numquam Antea Editis (Band 4) — Arretii, 1774 [Cicognara, 2496-4]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30765#0011
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
VII

regendos Populos grandi illis adjumento esse posse • Ad
eas vero addiicendas nihil certe tibi Natura negavit *
Non mentis perspicaciam 5 cujus adeo frequenter tum
in quotidiano sermone, tum in arduis quaestionibus in-
telligendis specimina praebes; non Memoriam ? quum
jam praeter maternam Theutonicam Linguam, famiiia-
res tibi effeceris Itaiicam, Gallicam, & Polonam; Lati«
nam quoque non lento gradu prosequaris. Reliqua prae-
tereo ornamenta, viro Principe, & ad grandia nato #
perquam digna, quae aut tibi egregia educatio a prae-
stantissimo Comite de Wackerbart adhibita, aut bonae
indolis cultura pepererunt.

Sed quando apud nos versaris , ut mores Italico-
rum, amplissimique Regni hujus amoenitates ac magnifi-
centiam , non ex ore aiiorum, sed tuis ipse oculis ad-
discas: liceat mihi in laudabile consilium tuum me quo-
que ingerere . Jam tot antiquae Italiae pretiosa splen-
didaque monumenta, in Urbe aeterna praesertim , spe-
stasti, a Romanis olim rerum dominis ad nos usque pro-
festa. Quale sit etiam praesentis Italiae decus, quotidie
intueris. Quid si & ego te adducam ad dignoscendum,
qualis quoque fuerit Italiae facies temporibus iis, quae
Barbarica nunc appellamus ? Non injucundum prole&o
fuerit, neque inutile tibi, hanc etiam Eruditionis Hi*
storicae partem perspexisse: ea praecipue de caussa ,
quod ubi Italiam spestaveris, inconditis rudibusque mo-
ribus olim viventem, non alium Germaniae tuae aspe-
£lum tunc fuisse, certum tibi futurum sit. Eadem vero
tempora qui cum nostris componit, obledletur necesse
est, dum tantam rerum mutationem animadvertit in Li-
teris, in Militia, in Artibus, aliisque humanae vitae com-

modis
 
Annotationen