Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio [Hrsg.]
Antiquitates Italicae Medii Aevi, Sive Dissertationes De Moribus, Ritibus, Religione, Regimine, Magistratibus, Legibus ... post declinationem Rom. Imp. ad Annum usque MD: Omnia Illustrantur, Et Confirmantur Ingenti Copia Diplomatum Et Chartarum Veterum, Nunc primùm ex Archivis Italiae depromtarum, Additis Etiam Nummis, Chronicis, Aliisque Monumentis Numquam Antea Editis (Band 4) — Arretii, 1774 [Cicognara, 2496-4]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30765#0140
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
255 ANTigVIT.

sciplma recepta est, Matrimonia Clan-
destina inire amplius non licet. Su-
blato autem e vivis uno e Conjugi-
bus, nunquam ab Ecclesiis Latinis
revera interdiclum fuit alteri ad se-
cunda vota transire, uti neque ad
tertia, & ultra etiam, modo morte
alterutrius sacrum vinculum solvere-
tur. Attamen secundas hasce Nu-
ptias, eoque magis tertias & quar-
tas antiqua Ecclesiae Secula praeser-
tim apud Graecos, moleste tulerunt,
improbarunt, immo & poenitentiae
subjecerunt; atque hinc ortum Irre-
gularitatis impedimentum ad Ordines
Sacros. Scilicet in libidinem ac in-
temperantiam pronior videbatur, cui
non satis erat unico matrimonio o-

MEDII AEVI 256

A peram dedisse. Addita est ridenda
vulgi opinio , quam tamen Justinia-
nus Augustus adhibere & iple non
dubitavit in Authent. de Nuptiis ,
nempe animam mariti defuncli secundis
Nuptiis contri/lari. Q_uamobrem iice-
bat quidem olim post Conjugis unius
fata superstiti ad alias convolare Nu-
ptias' rarius tamen id olim fiebat ,
B quim nostris temporibus , ne in in-
vidiam vulgi feminae praesertim in-
currerent. Cujus etiam rei perdurare
apud nos vestigium infra animadver-
tam in Dissertatione XXXIII. de Mo~
ribus, quum sibilis & difleriis Po-
puli excipiantur nuptiae Viduarum
cum Viduis.

D E
 
Annotationen