Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ll I. Nova Litteraria edita Kal. Januariis.

geloto, Archiatro Gottorpiensi, item Io. Nic. Pechlinio &
Schelbamero Kiloniensibus; inter nostros prasstantissimum
VVedelium prx ceteris amavit. Quorum omnium Episto-
las si ediderint heredes, verendum quidem minime est, ne
laudibus B. Viri detrahatur. Muneribus demandatis sum-
ma cura fungebatur, cumque pedum doloribus ab aliquot
annislaborarit, ledfica usus est, ne praeledfiones in publico
Auditorio habendas intermittere cogeretur, quibus etiam
paucis ante obitum diebus adhuc vacavit. Fuit in eo An-
gularis animi moderatio: quod tum maxime apparuit, cum
splendidissimum regenda: Academiae munus non semel itc-
rumque, sed tertium etiam oblatum, * constanter recusarer,
occupationum, quibusdistinebatur, molem modeste prae-
texens. Quartum demum ad eosdem honores invitantibus
Patribus Academia:, vidlas dedit manus, ne videretur adsper-
nere, quod liberaliter deferebatur. Eundem se gessit, quo-
ties,expetitus a magnis Principibus,& opes & honores conse-
qui potuit. Exteris Academiis, lautioribus etiam condi-
tionibus eum adse vocantibus, aures nunquam praebuit, si ve
quod patriae esset amantior, sive quod pulchrum sibi duceret
honores fugere sequentes. Hoc cum esset animo, non mi-
rum est, eum non medicos modo empiricos, sed omnes etiam
artes eruditorum circulatorias ferre minime pocuisse, sed
acerrime inseiiatum esse. Morbi fatalis initium fecit dolor
in monte pollicis pedis dextri, qua: pars suppurata cum ape-
riretur, dolor quidem celsavit, & vulnussanatum est: sed
appetitus non Rediit, debilitas audla est, morbusque in
marasmum senilem degeneravit. Cum itaque finem vira:
appropinquare sentire, sacro viatico munitus, animam Deo
reddidit,poftquam vivendo annos LXXVIlI,menses V,absol-
visset. Elatus est a. d. X. Kal. Ianuar. conditusque in Templo
Academico, ubi duplex monumentum binis lapidibus ante
paucos annos incidi curaverat,quorum alterum sibi cum filio
Christiano Friderico Med. Candidato, filiaque Io. Sophia,
ante patrem extindiis, alterum cum iisdem & Conjuge ca-
lissima commune esse voluit.
" * Annis scisiceTLXXXl, LXXXV & LXXXXI.
Cum Privilegiis.
Lipsiae apud Io. Cbrissian. Martini.
 
Annotationen