Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Nova litteraria eruditorum in gratiam divulgata — 1722

DOI Heft:
II. Kalendis Februariis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28885#0038
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
31 IT. Nova Littetaria edita Kal. Februariis,
esse; quod vero prorsus singulare videtur esse do&issimis
A&orum Litterariorum audfceribus. Et quamvis iidem,
pro fingulari, qua pollent, humanitate, non dubitent, ad
nositaperscriptum esse, de rei tarnen veritate maximas sibi
dubitandi causas esse profitenrur. Huc usque hanc narratio-
neminauditamfuilseSuecis, & vix credibile videri, Sere-
nisfimam Caroli XI matrem & Illustrissimos Senatores, Tu-
tores, Evangelien religioni addidhssimos, rirum etfi ce-
teroquin erudirisfimutn, attamen Romano - Catholicum,
Regis Iuvenis studiis ac inftitutioni admovere volu isse,
Fateor, gravissima essequa: narracioni nostras opponuntur.
Praeteiea nihil ea de re ad me perscriptum esse certumest;
adeoque omnem , G qus est, fa&i culpam mihi uni rri-
buendam. Ast audborcm relationis habeo ipsum Hue-
tiucn, qui tn Commentariis de rebus adse pertinentibus
lib IIII. anno 1662, Venerat, inquit, in Galliam paucis
ante hoc tempus diebus Comes Totius, a Rege Suecrae
missus , qui Legati munere fungeretur: Capelianum ad-
iit ille, quem mihi sciebat vereri necessitudine addi-
dlum ; dixitque habere se in mandatis a Suecix regni Pro-
ceribus, denuntiaret mihi, universis illorum sufFragiis
delc&um esse me, cui regis siti in litteris instituebdi cu*
ra tradereturj quapropter maturandam esse profe&ionem
meam in Sueciam: quac cum absenti mihi significare
non posset, ( agebam enim tune in Normannia) roga-
vit Capelianum, id ad me confestim perseriberet. Nec
officio defuit Capellanus. Verum ego j. . . . oblatum
munus modeste recusavi«
Puto testr.s me produxisse locupletissimos, Huetium,
Capelianum, Viros sumtnos, quibus sides haud fernere de-
roganda videtur. Legatum autem Suecicum mentitutn
esse, non de re quadam obseura, sed quar publicis Pro-
ccrum sufFragiis expedita fuerac, quis dicere ausit? Di-
gna sane res est, in quam diligentius inquirant do&issi-
mi A&orum conditores. Vix enim crediderim , negotii
publice gesti omnem omnino memoriam in Succia exo«
levisse.

Lipsiac» cum Privilegs.
 
Annotationen