Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Perera, Benet
Selectae Ac Curiosæ Quæstiones Scripturisticæ: Ex Commentariis R. P. Benedicti Pererii Societatis Jesu Theologi, In Genesim Collectæ, ac excerptæ, & in Compendium redactæ — [Erscheinungsort nicht ermittelbar]: [Verlag nicht ermittelbar], 1759 [VD18 14364328]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48418#0034
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Selectjj, AC CuRIOSjE
Deus: Crefcite, &r* multiplicamini, replete
terram: quo licet intelligere, Adamum , & E-
vam firma jam secate,& ad generandum idonei
esie procreatos. Opinantur igitur nonnulli,
eos fuisse creatos tetate juvenili, qua vide-
licet aetate Dominus noster Jesus Christus e
mortuis resurrexit, hoc est inter trigesimum,
& quadragesiinum annum. Verum credibi-
lius est, eo tempore aetatem hominis perfe-
dl^m, non ante annum quinquagesimum fu-
turam fuisie Cum enim tunc longistima es-
ser hominis aetas, hoc est, decuplo ferme lon-
gior, quam nunc est; singulae enim aetates
pariter longiores erant, quam nunc sunt:
longior igitur erat Pueritia, & Adolescentia,
& priori aetate longius produ&a, proxime
confequens aetas tardius accedebat. Compa-
ratione igitur, & proportione totius vitae non.
gentesimum annum supergresTae, juvenilis
setas primi hominis, non ante quinquagesi-
mum annum contingere ei pocuisiet. Ex
quo nonnulli argumentantur: Adamum lon-
gissimam omnium mortalium vitam egisse,
longiorem nempe ipso Machusalem, quem
Sacrae literx perhibent, ad nongentos sexa-
ginta novem annos vitam produxisse.
Adam enim cum aetate petfe&a creatus sit,
id est, ea aetate, quae respondebat quinqua-
gesimo anno, postea verb vixerat nongen-
tos triginta annos: concluditur, si statis ejus
ra-
 
Annotationen