Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pignoria, Lorenzo; Tomasini, Giacomo Filippo
Laurentii Pignorii Patavini Mensa Isiaca — Amsterdam, 1669

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.14044#0197
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
^6 CECPv OPII VOTUM.
sacris, qux propalare nefas erat, hoc silentiiac soli-
tudinis arguniento nullum suiste convenientius. In
nummo argenteo Grxco testudinem vidi apud Ale-
xandrum Estium, appi&isutrinque A.I. literis, par-
te aversa in quatuor partes divisa Delphinum & Z.
trabem transversam & I. quid velit, ariolentur in-
geniosi. In moneta insulae Naxi non expoiirit
Wolfgangus Lazius.
, Hoc vero sub Autumnum contigisse verisimile est
ex Libramensis Septembris; quo dies nodesquepa-
ri lance procedunt, cum Sol eo tempore ipsi in Zo-
diaco jungitur. Septimo nempe mense valetudinem
recuperavit. Tres quippe digiti manus extensidies
bis centenos indicant, qui sex menles diesque vice-
nos conficiunt. Quid si tam pertinacis mali causam
dixerim praematurum puelli ortum ? Nam & nume-
rus dierum iste septimum indicat mensem , quo natt
raro sunt superstites , etiamsi plus alii \ alij minus
afficiuntur, Hippocratis decreto : adeoque supersti-
tesvitamex debilitate insigni trahunt dubiam. For-
san & puellus diuturno morbo affli&us , /eptimo,
queai antea indicavi, mense convaluit. Quod &
salutaris difciplinae conditor fepius fieri monuit
Secl.IIl. Afhor. 28. Sed altioris rem indaginis
Medicis naturseque consultis relinquens, nolo fal-
cem in alienam segetem mittcre. Illud minime silen-
dum , quod Libra Haly judicio conformitatem &
moderationem adfcrt corporibus: imo quibulcJam
vi&oriam denotat.
Puero
 
Annotationen