Plato ; Lindau, August Ferdinand [Oth.]
Platonis Timaeus — Lipsiae: sumptibus Frid. Christ. Guil. Vogelii, 1828

Page: VI
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/plato1828/0010
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
VI

dandae Fr. P&ssovii humanitatis, qui municipi
libros petenti liberaliter non recusavit officium.
Astianae vero editionis, quae uno in loco a me
facta est, mentio debetur Stallbaumio. Minus
vero fortasse profuit operi, quod in primo con-
silio, etiam ubi res flagitaret, in textu ipso nihil
mutandi parum mihi constiti, sed in hanc cul-
pam, in commentario a memet ipso notatam,
prope invitus incidi, praelo jam traditis, quae
experimenti causa textui intuleram.
Latinam textus interpretationem primo fe-
ceram animi causa, deinde ut etiam lectoribus
parum doctis facilior esset scriptoris intellectus,
retinui, denique usus sum adjumento ut ne
omnia, grammaticen quae attinerent, recoque-
rem vel ab aliis philosophi editoribus satis tra-
ctata, vel vulgata hujus doctrinae compendiis.
Quanquam hoc in genere vereor, ut verum in-
terpretis modum observarim utpote in aliis qui-
dem locis copiosior, in aliis vero parcior. Cujus
tamen rei causa primum erat ut intra fidem sta-
ret interpretatio tum ne videretur supervacanea.
Res vero spectanti earumque adornatio-
nem, fida primum editionis Berolin. sectionum
observatio occurret, quod meliorem illa ratio-
nem haud inveneram. Tum quae Boeckhii inge-
nium in duos eosque prope difficillimos Timaei
locos excogitaverat, in quantum licuit, religiose
attuli. Quibus quae mea, ut ita dicam, muni-
cipalis adjecit eruditio dum meae nunc subjicio
epicrisi, nonnulla profecto dicta vellem aliter.
Ut de numeris, quibus de harmonia in Timaeo
locus continetur, quae dixi in appendice, ita
velim intellecta, ut si dubium videatur, utrum
in diagrammate concinnando veteres multitudi-
nem an celeritatem potius vibrationum specta-
loading ...