Plato ; Lindau, August Ferdinand [Oth.]
Platonis Timaeus — Lipsiae: sumptibus Frid. Christ. Guil. Vogelii, 1828

Page: VIII
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/plato1828/0012
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
VIII

sequenda per eas, quae post Platonem fuere,
Graeciae aetates, merito eam, praesertim quum
fines migraret philologi, iis mihi videor reli-
quisse , a quibus, si quid in singulis novi apud
Platonem erui, id in historiae physices utilita-
tem debet converti. Quibus commendari licet
rationem et viam I. R. Lichtenstadii A. Med.
Prof. Vratisl. qua libellum, Platon’s Lehren auf
dem Gebiete der Naturforschung und Heilkunde.
Leipz. 1826 conscripsit multis nominibus lau-
dabilem.
Postremo laudari decet Librarii, viri ho-
nesti, in charta et typis liberalitatem: vitiorum
vero typograplii, quae index in calce libri ad-
jectus correcta habet praeter nonnullas editoris
curas secundas multitudinem lector haud iniquus
tenebris tribuat hibernis, quae editorem, homi-
nem et oculis laborantem et sudore scholastico,
festinantem oppresserunt.
loading ...