Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Plato; Lindau, August Ferdinand [Bearb.]
Platonis Timaeus — Lipsiae: sumptibus Frid. Christ. Guil. Vogelii, 1828

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.53132#0327
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
139

APPENDIX I.
Quam ad p. 53. dedimus scalam musicam, singulos
in modos, quemadmodum antiquis in libris nobis tra-
dita est dispertitam postquam magis perpendimus, quae
rei retractatio condonanda videtur homini hoc in ge-
nere ότριμαΟεΐ, primum nos isti traditioni nimis ces-
sisse invenimus, tum nobismet ipsos parum constitisse,
quoniam solum illud rei tanquam retinaculum, quod
nobis videmur deprehendisse, numerum vibrationum,
qui prima in serie conspicitur, 512 dimisimus. Reni
enim postea instituimus, quasi a divisione toni integri
per , 5, -|, etc. esset proficiscendum: sed ea
divisio ad singulorum pertinet tonorum rhythmum ejus-
que notas. Quare ne res porro serperet nobisque cri-
men faceret incuriae vel confusionis, ratione inversa in
scalis hic iterum adscriptis rem explicuimus. Quo fa-
cto alii sane, quam ante adscripsimus, modi audiuntur,
quos quantum licet in re tam dubia affirmare, solos
habemus veros. Quod vero in ea, quae nunc est scala
extrema, quippe quae sit jam in acutissimis, numeros
adscripsimus quos non fert textus antiquus, quo res
magis patefieret, factum est. Itaque initio facto a tono gra-
vissimo, qui minimas numero habet vibrationes, cujusqae
numerus hic est io368 rem ita deinceps deduximus, ut
eam quisque clavicymbalo possit examinare, ac sibi per-
suadere, et in limmatis intervallo veteres nobis fuisse
diligentiores, et apotomis probari, etiam chromaticas
scalas notas fuisse antiquis, sed inde non posse judicari
nec de harmonica, quam dicimus, apud veteres progres-
sione, uti ipsi ante putabamus, nec de modulatione, qua-
rum rerum aliunde petenda sunt argumenta.
 
Annotationen