Plato ; Lindau, August Ferdinand [Oth.]
Platonis Timaeus — Lipsiae: sumptibus Frid. Christ. Guil. Vogelii, 1828

Page: 141
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/plato1828/0329
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
141

APPENDIX II.
Quae p. 38. in annotatione nostra ad verba παντας
ydp τούς κύκλους αυτών στρε'φονσα έλικα κ. τ. λ. signifi-
cavimus tantum, ea hic paulo tractemus accuratius.
Meministi enim p. 33. mundi opificem e litera χι
dissecta, cujus utraque pars diagramma illud musicum
contineret, duos fecisse circulos, quorum minorem scri-
ptor dicit inclusum majori ac simul ab eo tactum εν τη
προςβυλη i. e. in eo puncto, ubi tigni hujus literae alter
alteri erant impositi, τη ’&ατερου φορά sinistram in par-
tem sive in Occidentem moveri, dum majorem τί; ταυτου
φορά in dexteram sive in Orientem.
Hunc vero circulum majorem per semet ipsum ro-
tari: nam id ipsum coelum est ibique sedes potentiae
divinae, quae, uti est p. 3g., τό βραδύτατα άπιον άφ’ αυ-
τής ούσης τάχιστης εχχιτατα άπέφαιτεν. In quibus scri-
ptum si esset άπέφηνεν, huic profecto potentiae videretur
commodius. Quod vero in his scriptor semper usus est
voce κύκλος pro σφαίρα, id quod jam monuit Produs
loco allato ad p. 41., cujus in verbis non tam pro σφαίρας
scribendum est φοράς quam quae sequuntur καθ’ ας mu-
tanda in καθ’’ ούς, expul^ videlicet verborum ibi collo-
catione facta negligenter, tribuendum est figuris plani-
metiiae, quibus rem explanabat.
Circulus igitur minor, ut est p. 33., suam ab initio
accepit motionem et quidem κατά διάμετρον i. e. per dia-
gonium parallelogrammi, quod nunc quidem dicimus,
virium. Nam si merum contrariam in partem nactus esset
motum, nullo objecto impedimento recta abiret, id quod
p. 3q. vox απών significat, immerito ibi a nobis tentata.
loading ...