Plato ; Lindau, August Ferdinand [Oth.]
Platonis Timaeus — Lipsiae: sumptibus Frid. Christ. Guil. Vogelii, 1828

Page: 144
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/plato1828/0332
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
144

intelligis, quam dicunt, ordinatam, eam pro ratione
orbitarum divisam invenies in similitudinem earum li-
nearum, quibus spira finitur: tum si mente sustuleris
orbitas nec separatas, ubi punctum est contactus atque
ita, ut orbita lunae sit infima, quo facto orbitae non
erunt uno in plano positae, a terra si spectas, formam
habebis tubae vel potius cornu.
Quibus expositis praeter reliquas istius mundi dif-
ficultates, quarum frustra petes hoc ex libro explica-
tionem et quas ne Plato quidem potuit tollere nec post
eum alius, circulos nostros intelliges, ex praecepto
auctoris p. 34. κατά την του διπλάσιου καί τριπλασίου
διάοτασιν appictos.
loading ...