Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Pars IV.

({une alia numina cum Curetibus Corybantilmsuue
couiuucti sint.

Curetes et Corybantes, postquam in unum fere genus coire
apud scriptores coeperunt, cum aliis quoque daemonibus misce-
bantur, velut Cabiris, Dactylis Idaeis, Telchinibus (cf. Strab.
X 466, 7).

1. Dactyli Idaei.

Dactylii) putabantur magici, yorjrsg, aeris iuventores artis-
que metallicae principes. Erant satellites Deae Idaeae, Magnae
Matris montium et inde ex Asia alio diffusi esse videntur (Preller-
Robert I p. 657).

Phrygiae terrae attribuerunt Dactylos auct. Phoron. ap. scbol.
Apoll. Rh. I 1129 (Kinkel EGF I p. 211, fr. 2), Sophocl. ap.
schol. eiusd. vs. 1126 (TGF2 p. 210, fr. 337), Mnas. Patr. ibid.
vs. 1129 (FHG III p. 154, fr. 26), Apoll. Rh. I 1125 — 1126 et
schol., Eph. ap. Diod. V 64 (FHG I p. 253, fr. 65), Strab. X
473,22, Diod. XVII 7, Cic. n. d. III 16 (cf. 0. Kern P-W IV 2
p. 2019), Plut. de musica 5. Dactyli igitur, quoniam comites Matris
Idaeae credebantur (cf. Hellan. ap. schol. Apoll. Rh. I 1129), cum
Corybantibus, qui ipsi quoque Magnae Matris erant satellites,
facile commiscebantur. Ex religione Cybelae deinde auctoritas
Dactylorum ad mythos sacros Graecorum venisse et in alias
fabulas intrusa esse videtur. In Creta insula dea Phrygia cum
Rhea matre Iovis, Corybantes cum Curetibu3 iam pridem iunge-

0 De Dactylis praeter alios scripserunt Lob. Agl. II p. 1156—1181;
Hoeck Kreta I p. 260—344; de Sybel Rosch. Lex. II p. 940 —941 ;
Iiumisch Bosch. Lex. II l p. 161S—1619; 0. Keru P-W IV 2 p. 201S—
2020; Preller-Robert I p. 657—65S. Testimonia collegit Overbeck Ant.
Schriftquellen z. Gesch. d. bild. Kuenste 1868 p. 5—7.
 
Annotationen