Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Preisendanz, Karl
De L. Annaei Senecae patris vestigiis in Senecae philosophi scriptis deprehendendis — 1908

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.51251#0015
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De Senecae rhetoris apud filium auctoritate.

77

Seneca in dial. IX 17. 2 de eis loquitur, qui semper tales
omnibus se praebeant, quales re vera sunt, quod si ita fecerimus,
timendum erit, ne ab illis, quibus nimis patuimus, contemnamur:
‘sunt enim, qui fastidiant, quicquid propius adierunt'.
etiam in his verbis paterni operis vestigium deprehenditur;
nam in praef. contr. X (init.) de rhetorum studiis supervacuis
haec protulerat senex:
‘leviter tacta delectant, contrectata et propius admota
fastidio sunt’26 27).
Aliud est convicium, quod facit in scholasticos pater in
contr. III praef. 13, quo loco exercitationes illorum plane super-
vacuas atque alienas a veris oratoris officiis denotat termino
quodam usus desumpto de gladiatorum sermone:
‘totum aliud est pugnare, aliud ventilare127).
eadem fere pugnae lususque antithesi adhibita Seneca phil. in
ep. 117.25 — alio tamen verborum conexu usus28) —
26) attamen aetatem, qua ipse adfuit illis scholis, valde laudat
Seneca; nam temporum illorum recordatus ‘optimam, inquit, vitae meae
partem mihi reducturus' sum. (XI pr.) similiter Seneca phil. collaudat
primam ipsius aetatem ep. 108. 26 ‘in aetate nostra quod est optimum,
in primo est’, nec non conferantur cum Senecae patris verbis quae
Plinius profert in ep. II 18. 1 ‘nam beneficio tuo in scholam redeo et
illam dulcissimam aetatem quasi resumo', alia etiam desumpsisse videtur
Plinius de philosopho; cf. ben. II 13. 1 .. ‘ut omne beneficium in in-
iuriam convertis!’ = pan. c. 37 ‘ita maximum beneficium vertebatur
in gravissimam iniuriam’. saepius tamen occurrere formulam, qua
bona mutari dicuntur in peius (Quint. i. o. 11,15) negari nequit:
contr. VII 6. 7 ep. 5. 8 ben. II 14. 4 V 15. 4 (ad haec et ad ben. II
13. 1 cfs. ben. V 7. 6 = ben. IV 15. 1) ben. V 23. 1 Quint. decl. Ri.
p. 311, 19 Val. Max. III 2. 7 IV 7. 1 VI 9 praef. extr. Hieron. ep. 52. 3
(257 Mi.).
27) cf. Sanderum in progr. Warensi 1877 p. 11 (VI) ‘der Sprachge-
brauch des Rhetors Ann. Seneca’. „Folgende vorher nur von Dichtern
gebrauchte Worter finden sich bei Seneca in der Prosa: ventilare
p. 245 Kssl (= Lufthiebe machen) findet sich nur wieder Sen. ep. 17.
In eigentlicher Bedeutung haben es schon vorher Dichter.“ cf.
praeterea Ottonem in libro 1. p. 6. 3, ubi similes elocutiones, quae ei
videntur proverbiales, exhibet, semper tamen circumscribitur verbum
ventilandi alia ratione, maxime dignae, quae comparentur, hae viden-
tur sententiae: ‘stultum est iuxta apostolum pugnis aerem verberare
(Hier. adv. Ruf. 1. 15 coi. 471 V.) =■ ourcog kuktsuw d)g oux dspa
Ssptov ep. ad. Cor. NT 1. 9, 26, quo de loco fluxisse videntur August.
de ag. Christ. V 5 ‘ne putent stulti adversus aerem nos debere pu-
gnare’. adicio etiam Hier. adv. Helv. 5 ‘more andabatarum gladium
in tenebris ventilans’.
28) reprehendit Seneca eos, qui saepe mori sese concupiscere dicant
neque deos potius vitam salutemque rogent, fortunae enim quaestiones,
quas ponat, disputatiunculis solvi posse negat.
 
Annotationen