Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Psalterium Davidis: In Duas Partes divisum, Et Brevi, ac succincta paraphrasi Explicatum, Nuper Congregationi Majori Academicae Bambergensi In Strenam oblatum — Bambergae: Typis Episcopalibus apud Georgium Andream Gertner, Principalis Aulæ, & Imperialis Ottoniano-Fridericianæ Academiæ Typographum, 1739 [VD18 14360489]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48009#0404
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
392 Liber Psalmorum David.
psalterium & cithara, id est , exurge etiam
spiritus meus, & lingua mea: spiritus enim in-
telligitur per psalterium, quod ex parte supe-
riore sonum edit, & lingua per citharam,
quae ex parte inferiore sonat. Exurgam dilu-
culo, id est, summo mane, quod est aptissi-
mum tempus contemplandi divina, & canen-
di DEO. Potest hic locus etiam intelligi de
resurrcftione Christi, uti explicant Hieron.
& Augustin.
12. Consitebor tibi in populis Domine:
pjdlmum dicam tibi in gentibus. Surgens dilu-
culo David ad canendum DEO, dicit, consi-
tebor tibi &c. Noverat S. Propheta psalmos
suos toto orbe terrarum cantandos a‘fidelibus,
tum’ex Judaeis, tum ex gentibus in Ecclesia
congregatis. Potest etiam sic exponi, ut
Christus , qui dicit exurgam dilucusb, addat
quoque, se per corpus sutim, quod est Ec-
clesia, DEUM semper, & ubique laudaturum.
13. Quoniam magnisicat a est usque ad c£los
misericordia tua: usque ad nubes veritas tua.
Haec est materia laudis, quod mifericordia DEI
magna effedla sit, & creverit usque ad cados,
non in se, quia semper est infinita, sed in o-
peribus suis; & pari ratione veritas DEI,swc,
pro fidelitate, sive pro justitia sumatur, reple-
verit omnia usque ad nubes, id est, usque
ad cados.
14. Exaltare super calos DEUS‘, super 0-
mnem terram gloria tua. Quomodo miseri-
cordia
 
Annotationen