Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Psalterium Davidis: In Duas Partes divisum, Et Brevi, ac succincta paraphrasi Explicatum, Nuper Congregationi Majori Academicae Bambergensi In Strenam oblatum — Bambergae: Typis Episcopalibus apud Georgium Andream Gertner, Principalis Aulæ, & Imperialis Ottoniano-Fridericianæ Academiæ Typographum, 1739 [VD18 14360489]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.48009#0550
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2 6 Liber Psalmorum David.
aliquo modo habitabar inter homines , quia
inde dabat responsa hominibus. Et tradidit
in captivitatem virtutem eorum &c. id eft ,
permisit capi Arcam a Philistxis, quae erat ro-
bur & gloria Israelis , inquit S. Aug. Vide
I. Reg. 4. Et cowlusit in gladio Populum suum
&c. id est, permisit circumveniri , & undi-
qse circumdari gladiis hostium populum suum,
quem elegerat sibi in hxreditatem , id est,
in populum peculiarem. Juvenes eorum co-
medit ignis , id est , ira Dei, vel impetus,
& vis belli, virgines eorum non sunt lamen-
tata, id est , occisis in bello juvenibus , vir-
gines eis desponsatae non habuerunt, qui ea-
rum sortem lugerent: Itaque illud , lamen-
tata , passiv^ accipiendum est , ut indicat S.
Hier. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,
videlicet Ophni , & Phinees filii Heli. 1.
Reg. 4. Et vidua eorum non plorabantur , id
est, reliiftas uxores eorum nemo fuit , qui
deflendo consolaretur , quoniam omnes oc-
cupati erant in propriis consanguineis deplo-
randis , quos ruina communis oppresierat.
71. Et excitatus est t an quam dormiens Do -
minus, tanquam potens crapulatus a vino. 72.
Et percustit inimicos steos in posteriora •• oppro-
brium sempiternum dedit illis, Et repulit
tabernaculum Jostph: tribum Epbraim non
elegit. 74. Sed elegit tribum Juda, montem
Sun quem dilexit. 7$. Et adisicavit sicut U-
nicornium san^isicium suum in terra, quam sun-
davit
 
Annotationen