Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Quintilianus, Marcus Fabius; Rollin, Charles [Hrsg.]; Stahel, Johann Jakob [Bearb.]
M. Fabii Qvinctiliani Institvtionvm Oratoriarvm Libri Dvodecim (Tomus 2): [Liber VII - XII] — Wircebvrgi: Impensis et Typis Ioannis Iacobi Stahel, Vniuersitatis Bibliopolae et Typographia Celsiss. Special. Priuilegiati, 1776 [VD18 90786211]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49599#0089
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Bb tropis.
fere3 qui significandi gratia adhibentur, esse '
et ornatum; sed non idem accidet contra;
eruntque quidam tantum ad speciem ac-
commodati.
I. INCIPIAMVS igitur ab eo, qui
cum frequentissimus est, tum longe pul-
cerrimus, translationem (c) dico, quae Me-
taphora Graece vocatur. Quae quidem
cum ita est ab ipsa nobis concessa natura,
vt indofti quoque ac non sentientes ea
frequenter vtantur: tum ita iucunda at-
que nitida, vt in oratione quamlibet clara,
proprio tamen lumine eluceat. Neque
enim vulgaris esse, nec humilis, nec in-
suauis, refte modo adscita sit (d), potest.
Copiam quoque sermonis auget permu-
tando, aut mutuando, quod non habet:
quodque difficillimum est, praestat, ne
vili rei nomen deesiTe videatur.
Transfertur ergo nomen aut verbum ex
eo loco, in quo proprium est, in eum,
in quo aut proprium deest, aut translatum
proprio melius est. Id facimus aut quia
necesse est, aut quja signjsicantius, aut
(vt dixi) quia decentius. Vbi nihil ho-
rum praestabit, quod transferetur, impro-
prium erit. Necessitate rustici dicunt (e)
Gtmmam in vitibus: quid enim dicerent
F 4 aliud?
(e) Tr^rlithne Burm. bc bus edd. apud Burm. re*
Gesner. w. peritur, h.
(e) Dicunt deest in codd.
(*) deest in edd. Goth. Alm. Vossian. omni-
Burm. ac Gesn. in pluri- bus. x.
 
Annotationen