Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Rader, Matthäus; Rader, Matthäus [Hrsg.]
Bavaria sancta (Band 1) — München, 1615 [Cicognara, 1989; 2091] [VD17 547:642523E]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29161#0059

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

DES SEVEhflVstG ABEAT E. h%

velut Andabata commissis interfecfisque. Succurrit idem eadem
tempelfate Viennte, quamEugippius Fauiana appellat a Fabianis
castris,vteius Scholiastes M. Velserus vt equidem opinor

conijcit, vulgo Vindobonam, hodie Viennam. Laborabat ciuitas
summa annonre difficultate, &vltimafame , ad quam leuandam
non occurrit via melior, quam vtComagenis ad vrbem suam euo-
carentD. Seuerinum, perinde quasi ipse quidam D e v s & hostem
suis possiet arcere precibus a prouincia,& inopiae ciuium succurrere,

& omnibus malis leuare ciuitatem. Nec falsi sunt animi Fauianij
nam quisandtos viros secum habent in oppidis, simul prae sidium e
caelo non frustra expectant, quando suis familiaribus nihil solet ne-
gare diuina liberalitas. Venit ergo jussu Numinis, & Proculam fe-
minam diuimtus cognouit magnum frumenti numerum in gra-
nario conditum seruare, quoad maiori precio veniret. Hanc in me-
dium productam grauiter increpando : Cur > inquit, nobihfimucui i
natalibus orta> cupiditatis te probes ancillam, cb extas auariti£ mancipium, qu<e
efi, docente Paulo 3 idolorum Jeruitus: Ecce domino famulu Juvs mifcnccrditer
conflente, tu quid de male partis non habebis, nifi forte fument a diu denegata
m Danubijfluentaproijciens, humanitatem pf cibus exhibeas, quam hominibus
denegaslu Quamobremfubueni tibi potius, quam pauperibus, ex his, quce te ad-
huc afttmas Chrifto efurient e feruare. Perculla Procula diuina monitoris
voce prompte miseris succurrit. Nec diu posF apparuere praeter om-
nem lpem & expedsatsonem rates ex Rhaetiaallapsae, quae ad ripam
frigore 5c glacie astridfe constitere, sed miro Dei nutu praeter natu-
ram repente regelatae , magnam annonae copiam vrbi suppedita-
runt, quafames omnino est prossigata.

Aliud beneficium in eosd. Ciues a Seuerinoprofedtum :Ho- c.iv
stes populabundi greges hominum & pecudum, ante moenia cle-
prehensos abegerant :Ciues more suo ad alylu suum velut ad aram
D. Seuerinum confugiunt, rogant opem:, quaerit ex Tribuno Ma-
mertino, haberetne manum aliquam militarem? exiguam assir-
mante, sed parato etiam cum hac hostem persequi, si jubeat ipse&
precibus juuet. Spondet Diuus,&barbaros,si quos caperet ad ie du-
ci imperat. Mamertinus vrbe egressius, latrones ad laguntiam (eu
Dicuntiam altero ab vrbe lapide nadtus, alios in fugam coniecit,
alios vinxit, vindtosque ad Dmum victor adduxit, quos ille beni-
gne habitos, solutosque& cibo potiique recreatos ad suosremisit,
interminatus futurum, vt si praedatum redirent, cadesti quampri-
mum telo ferirentur 3 suis vicissim pollicetur, nihil ab hostibus vn-
quam paliuros, dummodo se non paterentur a re diuina auocarL

E 4 Vrbd
 
Annotationen