Rader, Matthäus ; Rader, Matthäus [Hrsg.]
Bavaria sancta (Band 1) — München, 1615 [Cicognara, 1989; 2091] [VD17 547:642523E]

Seite: 90v
DOI Seite: Zitierlink: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/rader1615bd1/0184
Lizenz: Public Domain Mark Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
DE 2. T^ASSONE.

Circumfertur, ejusdem vita patria lingua Monachi j edita, sed & in
ilia agnoui multa castigatione digna, quae melius alibi excutientur.
Quod, inquam, cum Imperatore Hierosolymam ceperit j quod
cum Henrico Othonis Magni fratre, ob partam ex Hunnis vibtori-
am,statua equestri Maurkirchij sit celebratus^ & hoc genus alia,quae
quam procul a vera ratione sint repulsa,temporum ratio docet.Neq*
enim statuae illae Rathonem^ sed Gualterum Hoiensem, & Heri cum
Aucupem ex imaginum lmignibus produnt: contra, quam Auen-
tinus, Hundius, 6c alij prodiderunt. Aucupis, vt Regis Romanoru,
aquila est insigne regium j Crux atra in albo clypeo dynastarum
Hoiensium. Henncus Aucupis filius nunquam gestauit aquilam,
cum Rex nunquam fuerit. Neq, Ratho crucem atram in albo cam-
po. Andecensium imagines gentilitiae feruntur, aquila cum immi-
nente illi Leone. Interim non imus negatum,Rathonem ingentem
fuisse ciim ducem, tum militem, cum illa tempestate Pannones
Austriam, quam Ratho praetor rexit, asiiduis excursionibus vexaret.
Accedit Rathonem equestribus ludis praefedtum fuisse, regemque
ludicrorum certaminum appellatum. Quod illi munus etiam arma
induit. Nos caeteris, vt humanis & fugacibus, negledtis, tanti herois
religionem admiramur, vtinam & imitemur. Statuarum equestri-
um imagines vitae B. Rathonis appressae nullam habent aquilam j
sed Henncus Rhombos Boicos $ Ratho crucem in clypeo & ligno.
Ego illos Maurkirchenses coram non aspexi. Has vulgo creditas
Hennci & Rathonis Ipedtandas subjicio.
loading ...