Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Rader, Matthäus; Rader, Matthäus [Editor]
Bavaria sancta (Band 1) — München, 1615 [Cicognara, 1989; 2091] [VD17 547:642523E]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29161#0271

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
A TVC I/1 E P S A L I S % FT^G. 134

apud Canismm. Atque inter alia Eberhardum cum praefectum Coe-
nobij ageret,in Romano itinere morbo depositam seminam i ume-
to suo mposuisse, ipsumque veluti mimstrum per asperrima via-
rum iugi Apennini pedibus secutum, donec tranlportatam largaq^
stipe impertitam dimisit. In hospitestam fuit liberalis, vt nullum
tedto prohiberet, nullum sine beneficio dimitteret. Accesseratad
coenobium Biburgense ex itinere miles, qui hero suo prassenti ad
vires reficiendas e cella potionem petijt. Praesedfcus rei vinariae vir
natu magno,& caetera pius, vnusque ex coetu religiosae familia,Do-
minum officiosius intra septaCoenobij deducit,famulo pro foribus
relidto, qui abi jt Ratisbonam. Discit hocEberhardus adhuc cocno-
biarcha, monachumque id aetatis & qui propridie valetudinis cau-
sa idta vena (anguine detraxerat, insequi pedibus mbet, & pedtum
vini laticem offerre. Miratus famulus, jam vrbem ingresfus, &
monachi sortem sua causa fatigati miseratus, hausi t calicem asterno
dignum pretio, slue jubentis spedtesmifencordiam 5 siueobsequi-
um ei obedientis. Non immerito Fndericus hunc pras reliquis ve-
neratus magni faciebat, singularesque literas ad eum componebat»
ratus se rem factam habiturum, si Eberhardum in suas partes dedu-
xisset,sed frustra fuit. Non solumipseperseuerauit piam (ementi-
am,sed alios etiam a Caelare ad Alexandru abstraxit. In quem ablen-
tem cum fremeret hoc nomine Imperator, vbi tamen praesentem
vidit, tanquam aliquid majus &augustius homine lpedfaret,illico
compositis irarum nudtibus, placide reuerenterque numine men-
tem principis in clementiam ssedtente compellabat.

Multa praeterea viuusj plurima mortuus vsitatamrationem,
modumque naturae excedentia essecit,singulari libro a viaudtore
tradfatanec reuocanda. Eberhardus tandem patratis multis diurnis
& immortalibus pietatis operibus, ad cadeste beatorum concilium
euocatus, conciliatis inter se sub ipsum morbum animis Germaniae
reguloru,Cal.Iulij ch.clxiv.decessit. Coploratioplurimamise-
rorum fuit, his patronum, illis altorem, alijs tutorem, alijs patrem
&parentemlamentabili comploratione amissum coclamantibusj
Documentum sane aeui & pontisicum , qui aurum non in frenis»
nec thesaurum in caenis, sed peregrinorum holpitijs,
esurientium familijs, aegrorum curis» si-
cum habebat»

Z 2

ABBAS
 
Annotationen