Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0013
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
TRACTATUS PRIMUS. 7
& perdunt in tenebris. Deinde nescio equi-
dem , quid bonos felicesque dies hodie ap-
pellent homines. Vulgo enim ignavi, de-
colores , commessarores, & ut D. Paulus
loquitur, ventres pigri', & carnis malfe, bo-
nos dicuntur habere dies. Sed & id video,
quod cum ducunt in bonis dies suos , in pun-
ito ad inferna defcendunt * ; ejusmodi vero
bonos dies, ne jurato quidem hosti facile
vovero.
5. Jam vero, bonam valetudinem, vi-
tamque longam & prosperam omnibus ut
apprecer, non arridet id omnino. Con-
slat enim valetudinem, vitam diuturnam,
& prosperitatem non omnibus convenire;
multisque nunquam esse felicius, quam cum
ipsis datur esse miseris. Hoc si ita est, (&
ita esse certo scio) cur contra mentem con-
scientiamque meam, id ipsis voveam, quod
ut re£le velim, debeo nolle evenire?
6, Denique commodam faustamque na-
vigationem ut omnibus in commune precer,
ne id quidem satis mihi adhuc tutum est.
Qui enim recte optavero bene ut navigent,
qui quo navigent ignoro ? Quod si enim
finis quo vela dirigis, malus est & perver-
sus, malo certe male ut naviges , nec cur-
sum reneas. Loquendum est clare. Quid
si, inquam, infernum versus navigationem
A 4 insti-
* Job. 21. v. 1 j.
 
Annotationen