Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0068
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ARS SEMPER GAUDENDI
mirabilis sacta eft fidentia tua ex me, & haec
sufficit. Neque vero ex particularium ra-
tionum explicatione illam hausit : sed
quemadmodum in viatore illo quem ex-
posui, sola tabularum instrumentorumque
Mathematicorum tam affabre, tamque ac-
curate in suos gradus partesque distinClo-
rum inspe&io, maximam de Magistri ifc
utentis peritia & sagacitate, in ejus mente
opinionem excitavit, licet ea ipsa non intel-
ligat; ita prorsus David, simul atque in Dei
san&uario eximia, quibus Deus, ad mundi
machinam dirigendam, utitur, instrumen-
ta, admirabundus inspexit & suspexir, tan-
tam de divina lapientia concepit existima-
tionem , ut liquido exclamaret, consitebor
tibi quia terribiliter magnificatus es. a) Et
unde hoc colligis ? nimirum quia mirabilia
opera tua anima mea cognofcit nimis : tan-
to enim artificio, tanta proportione confe-
cta sunt instrumenta, quibus uteris, tam
concinna & pulchra, tanti denique pretii,
ut amens plane sit, qui de artificis ea confi-
cientis industria & sagacitate prorsus eximia,
aut de operum , quibus adhibentur, sym-
metria & praedantia velit dubitare,
17. Ex hac igitur admiranda divino-
rum instrumentorum fabrica, nos eam quae
fiduciae omnis tranquillitatisque fundamen-
tum sit, opinionem fabricare incipiamus.
§.IIIL
 
Annotationen