Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0100
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
S4 ARS SEMPER GAUDENDI
7. Et hoc quidem primo, quod san-
&issimum illud venerandumque Numen vi-
lillimis, quae paslim in atmosphaera conspi-
ciuntur, rebus applicare, absonum plane
sit, indecens & indecorum. Quid enim?
non hominibus dico, ( & tamen quid sunt
homines, nili abjedta & terrena animalia)
sed vermibus, sanguisugis, muscis, vespis,
ranis, muribus, & serpentibus, ut alia foe-
tidillima lileam corpora, divina se Mens ad-
moveat, quibus ne manum quidem suam
homo quis honestior, line fastidio polsit
applicare ? putida sunt haec, & exilia ni-
mis, & tanta reverentia prorsus indigna.
Neque ea quae toti regno a Rege aliquo
impendenda sunt studia, culinae sordibus,
aut felibus enutriendis, nili a socorde &
ignavo homine adhibentur.
8. Deinde an hoc non ridiculum, ut
Credamus supremam illam intelligentiam
minutillimis reculis attendere ? nam li hoc
ita est , certe ventos etiam nubeculasque
minimas, neque has tantum, sed & folia,
arenulas, quinimo & atomos eum observa-
se, imo & numerare necelse est, oculisque
prosequi, cum vento auferuntur, quo tan-
dem decidant, quo quiescant loco. Et an
haec sunt studia digna Deo? quis id ferat,
qui tantum Numen veneratur ?
$.Ter-
 
Annotationen